210
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
nis, volitionis, habituum, specierum intelligibilium, quae omnia sunt spiritu­
alia; sed corpora coelestia nullum horum possunt producere in anima et in
ejus potentia; ergo etc. Probatur minor: nullum materiale potest in spirituale
immediate agere; sed Coeli sunt materiales, et enumerata spiritualia; ergo
etc. Dum quia si astra in voluntatem directe agerent, cum haec necessario
agant, labefactaretur libertatis usus quod nullatenus admitti debet; ergo etc.
Probatur secunda pars: nam pro hoc statu noster intellectus et voluntas
dependent a sensibus in operarium; sed Coeli directe in sensus nostros hu­
manos influere possint; videmus enim illos qui ob aliquam influentiam ha­
bent lesum et perturbatum organum sensus, ut v.g. amentes, non recte op­
erari per intellectum, et deinde eos qui a Coelis habent appetitum sensiti-
vum, magis inclinatum ad unum objectum quam aliud difficulter ab eo ab­
stinere, etsi libere possent ab eo abstinere; ergo, astra in intellectum et vol­
untatem agere possunt; adeoque etc. Sed
Dices:
Potest spiritus agere in corpus; ergo, et Coelum in anima seu cor­
pus in spiritu. Antecedens patet; nam angelus movet Coelum, et anima in­
format corpus.
Respondeo: Nego consequentiam et paritatem: quia angelus quoad mo­
tum et anima quoad informationem sunt virtualiter divisibiles etsi sint for-
maliter indivisibiles, nullum vero corpus potest esse virtualiter indivisibile,
alias produceret effectum nobiliorem, nobilius autem est formaliter indivisi­
bile quam virtualiter tantum.
Deduces primo:
Astrologos nulla defacto ex praecognitione siderum
quantumcunque perfecta posse praecognoscere certitudinaliter, vel proba­
biliter effectus omnino a nostra voluntate pendentes, et in particulari nec ef­
fectus fortuitos et causales; ita theologi catholici contra astrologos judici­
arios. Ratio est, quia hi effectus nullam habent connexionem naturalem cum
stellis; non enim habent cum illis connexionem tanquam cum causis, ut os­
tensum est; ergo, etc. Effectus quoque fortuiti, ut sunt v.g. inventio thesauri,
lesio capitis, excassu tegulae etc. nullam habent causam determinatam et
certam per se unde etiam effectus per accidens dicuntur; ergo non possunt
ex observatione siderum praecognoscere.
Deduces secundo:
Corpora coelestia agere in haec inferiora per quas­
dam qualitates et virtutes occultas, atque distans a lumine et motu locali; ra­
tio est, quia non est perceptibile quomodo per eandem qualitatem lucis cum
quocunque motu possunt Coeli producere tam varios effectus, ut callefa-
cere, frigefacere, humectare, exseccare, generare in terra mineralia; ergo,
signum est, quod corpora coelestia agunt per quasdam occultas virtutes. Hic
concedendae sunt Coelis quaedam virtutes, quae influentiae occultae dici
1...,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35 37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,...61