Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
209
trahi. Similiter vulnera et maculae corporis augentur et minuuntur, ad Lu­
nae augmentum et decrementum; sic etiam arbores post plenilunium melius
scinduntur pro edificio excisae vero in plenilunio corroduntur; dum enim
plena est Luna, replet arbores humore, quo exsiccato corroduntur talia ligna
vel ex illo humore generantur vermes, qui deinde ligna corrodunt. Quibus
visis et cognitis
Dico primo:
Coeli influunt in sublunaria producendo mineralia, seu
metalla aliaque corpora non viventia quorum non est assignabilis alia causa
partialis.
Probatur: quia multa metalla et gemmae producuntur de novo, quae de­
bent habere aliquam causam secundam effectivam sui, non enim ad hoc est
recurrendum ad Deum tanquam causam immediatam et totalem absque u r­
genti necessitate; sed nulla alia congruentior est assignabilis quam corpora
coelestia; ergo Coeli etc; neque recursus ad elementa est ad rem, quia haec
non habent tantam virtutem seu perfectionem, ut adeo perfectos effectus
producere possint, siquidem hi sunt perfectiores illis; ergo solum restat quod
a Coelis immediate producantur. Eadem est ratio pro aliis corporibus non
viventibus.
Dico secundo:
Corpora coelestia aliquando concurrunt ad viventium etiam
hominum productionem scilicet disponendo materiam tali vel tali modo me­
diis suis influentiis, ut animam recipiat, productionem tamen alicujus ani­
mae nullatenus immediate attingunt.
Probatur prima pars ex Aristotele dicente: Solem et hominem generare
hominem. Deinde ratione: non enim est dubium quin Coeli habeant vir­
tutem productivam dispositionum, quae conducunt ad foetus formationem,
et experientia patet, quod vivens sub una constellatione genitum habeat
alias naturales inclinationes, quam aliud sub alia constellatione genitum,
unde aliqua astra censentur proficua et alia noxia.
Probatur secunda pars: Quaevis anima est perfectior corporibus coeles­
tibus; ergo, nequit ab illis produci; unde si aliqua fiat viventis productio, et
non adsit aliqua causa partialis, cui immediate adtribui possit, refundenda
est immediate ad Deum, tanquam authorem naturae, quod nullum est in­
conveniens. Si tamen aliquando posset probari Coelos esse perfectiores ali­
quibus animabus plantarum, posset etiam illorum productio immediate Coe­
lis attribui.
Dico tertio:
Coeli et astra nequeunt directe et per se influere in intellec­
tum et voluntatem, sed tantum indirecte et per accidens. Prima pars conclu­
sionis hujus est dogma catholicorum.
Probatur prima pars: Anima rationalis cum suis potentiis intellectu et
voluntate est mere spiritualis nec est capax ullius qualitatis, nisi intellectio­
1...,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34 36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,...61