208
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
ter non possit contingere ecclipsis Solis nisi in novilunio id est in conjuncti­
one Lunae cum corpore solari, non vero in diametrali opositione, hinc patet
illam fuisse miraculosam; quare ad tam insolitum miraculum divus Dionisius
in haec verba errupuisse dicitur: aut Deus naturae patitur aut Mundi
machina dissolvetur.
Quaeres secundo:
Quid sit novilunium et plenilunium?
Respondeo: Cum Luna sit corpus sphaericum et opacum non potest a
Solis lumine penetrari, sed tantum secundum eam superficiem, quae a Sole
respicitur, illuminatur; et quia non semper secundum omnem superficiei
partem a Sole respicitur, sed jam desuper, jam ab infra, jam a latere hoc vel
illo, hinc oritur mutatio Lunae, seu luminis ejus apparentia; quare tunc novi-
lunium fit, quando Luna conjungitur cum Sole illuminatque ejus superficiem
astra versus; et quia Sol celerius versus occidentem movetur quam Luna,
hinc ex uno latere Lunae incipit nobis lux apparere, sicque est novilunium,
et primo quidem cornuta apparet donec recedente paulatim ab ea ulterius
Sole, tandem ex parte superiori lumen ammittat, et ex parte laterali occiden­
tem versus illuminatur, et tandem cum Soli recte et diametraliter oponitur,
nobis perfecta et plena apparet, luminosaque conspicitur, superior autem
ejus pars astra versus obscura manet, et tunc fit apud nos plenilunium. Post
hoc incipit Soli versus appropinquare et per consequens ab inferiori parte,
qua scilicet nos respicit, lumine privari, et versus superiorem partem ad ori­
entem versus lumine crescere, rursumque bicornuta apparere, donec tan­
dem iterum cum Sole in conjunctione novilunium habeatur. E t hic habes
etc.
Quaeres tertio:
Quare cum Sol in hyeme sit nobis propinquior et in aes­
tate remotior, non urat magis in hyeme quam in aestate?
Respondeo, quia Sole a nobis paulatim recedente dies longiores fiunt,
calorque magis Solis intenditur, ex eo quod diutius Sol supra nostrum
moveatur orisontem, sicque terra incallescat, et exsiccatur a magno calore;
videmus enim in ortu Solis in aestate non esse tantum calorem, ac in me­
ridie, quia Sol non tantum potest in principio quantum potest per continua­
tionem, unde quia semper calor continuatur in meridie maximus experitur
quem etiam in recessu Solis statim minus advertimus.
Quaestio quarta: Quomodo Coeli in haec sublunaria influant?
Nota:
quod corpora coelestia in haec sublunaria influant certum esse;
constat enim hoc ex ipsa experientia, quia videmus haec inferiora callefieri
illuminari, et exsiccari a Sole, eo accedente flores aperiri et ab eo ferrum
1...,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33 35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,...61