212
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
siccitatis et humiditatis; ergo, tantum quatuor sunt elementa quibus hae
combinationes connaturaliter conveniunt; sed haec sunt praenumerata; ergo,
tantum quatuor sunt elementa. Probatur a: nam istae solum naturales com-
binationes inveniuntur scilicet calidum et siccum, calidum et humidum, fri­
gidum et siccum, frigidum et humidum; sicque etiam aliae excogitari pos­
sunt, non sunt naturales sed violentae; ergo, tantum quatuor dantur prima­
rum qualitatum combinationes. Probatur etiam prima consequentia: quia
quaevis connaturalis primarum qualitatum combinatio exigit aliquod corpus
purum seu simplex, cui naturaliter insit, sicut quaevis naturalis temperies
seu mixtura harum primarum qualitatum, exigit aliquod mixtum in quod sit
naturaliter: ergo, cum tantum sint quatuor harum primarum qualitatum
combinationes, quatuor tantum erunt corpora pura seu simplicia quae sunt
elementa.
Inferes primo:
Ignem in concavo Lunae veluti in propria sede sibi in hoc
universo competente residere. Ratio est quia ille est locus naturalis elementi
ad quem naturaliter feruntur partes illius; sed partes ignis feruntur supra ae­
rem: ergo, locus naturalis illius est supra aerem in concavo Lonae. Major est
certa, minor patet experientia sensuum: videmus enim ignem hic apud nos
accensum non quiescere, sed semper sursum ascendere; unde quando flam­
mae deorsum labuntur provenit ex eo quod materiae terrae et gravi adhere-
ant, et eadem de causa quaedam flammae in locis subterraneis consistunt,
ibique violenter detinentur prout patet ex eo, quod saepe ingenti impetu fo­
ras errumpant, ut constat de ignibus Etnae et flammis Vesuvi.
Dices:
Si ignis daretur in concavo Lunae deberet lucere et noctu con­
spici; sed hoc non: ergo, non datur. Deinde omnia haec inferiora combure­
ret. Item sine alimento ignis non conservatur: ergo, cum sub concavo Lunae
nullum detur ignis pabulum, non potuit ibi per tot saecula conservari; deni­
que ille ignis concavo Lunae nihil deservit: ergo, ibi non datur.
Respondeo: nego majorem. Ratio autem ob quam ignis ille non lucet
est ejus summa raritas ac transparentia seu perspicuitas, unde communiter
docetur elementa pura non esse colorata, ud patet in aere qui non videtur;
alii dicunt illum ceruleum colorem sub concavo Lunae aliquando apparen­
tem esse ignis colorem, unde negant ignem non videri; ad secundum: nego a:
ratio ob quam non comburit haec inferiora est, quia resistunt ei cetera ele­
menta, quibus insunt alliae qualitates ipsius summo calori resistentes; ad
tertium dico: antecedens esse verum de igne elementi non puro, ut est nos­
ter ignis, qui cum a contrariis qualitatibus impugnatur, ideo ligno allisque re­
bus combustilibus adhaeret, ut hoc pacto auctis viribus suis contrariis resis­
tere posit. Deinde cum ignis perpetuo sursum tentat et hic apud nos idem
numero retineri non possit, opus est ut si illum habere volumus praestemus
1...,28,29,30,31,32,33,34,35,36,37 39,40,41,42,43,44,45,46,47,48,...61