222
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
mores pingues viscosi qui facile accenduntur; si ignis fatuus sequitur et fugit
homines propter motum aeris ex ambulatione. Nam quando quis fortius ver­
sus ignem illum currit, vento fortius surgit, si quis autem illum fugeat tunc
sequente ipsum aere sequitur ipseque ignis; seducunt autem frequenter
homines, quia dum distat ab hominibus illi putantes esse aliud lumen in
pago v.g. aliqua accensum in illum tanquam in scopum intendunt obliti sui
itineris et viae, sicque fit, ut aberent in aquas, foveas, praecipitia, puteos se
esse ductos a diabolo. Castor, Polux, Helena, non distinguuntur ab igne
fatuo, nisi quod hic in terra ambulantibus illi vero navigantibus appareant
navibus et velis aliisque navis partibus adhaerere dolent tales ignes qui simul
apparere solent, dicuntur Castor et Polux, pro signo felici habentur; si vero
unum solum tale lumen appareat, sororem Castoris et Polucis vocant Hele­
nam, et sicut haec Graecis exitium attulit hic exitiale signum habent. Pro se­
cunda parte
Adverte: nomen cometae desumi a coma vel crine, indeque significare
flammam ignitam, eo quod comam seu crines luminis ex se infundat; tres au­
tem cometae designantur: Crinitus, Barbatus et Caudatus. Crnitus dicitur
dum per totum circuitum habet diffusam; si vero ab una solum parte non
multum protensa, dicitur Barbatus; si tantum in sui extrema parte solum ha­
bet protensa, dicitur Caudatus. Cometae alii sunt naturales alii supernatu-
rales. Supernaturalis est qui a Deo miraculose aut in Coelo aut in alia
quacunque regione aeris collocatur, ad praenominandum aliquod magnifi­
cum. Cometa vero naturalis comuniter dicitur exhalatio terrestris sicca et
callida, pinguis, crassa et viscosa partibusque terrae conpactis virtute astro­
rum elevata, ad hoc ubi apparet, ibi denique aut ab igne aut virtute aliquo­
rum astrorum inflammatur; plerumque 40 diebus apparet; quod enim toto
aut longiori vel breviori tempore appareat, ratio est, quia haec materialiter
sit talis naturae, quod non nisi tanto tempore possit comburri, vel quia con­
tinuo ascendunt exhalationes tanto tempore concurrentes ad conservatio­
nem illius.
Generatim autem comaeta sub Coelo in superiori regione aeris. Plura
autem praesagiunt cometae. Primo, sterilitatem et famem, quia ad cometam
multa et magna requiritur exhalatio ob cujus elevationem subtrahitur terrae
pinguedo ad secunditatem terrae requisita; unde sterilitas maxime est in illa
regione quam cometa respicit. Secundo, significat pestem animalium, quia
aer inficitur et male disponitur illis exhalationibus, quam cum animalia
hauriunt cum aere inficiunt. Tertio, bella et seditiones, quia tunc in aere
multae exhalationes callidae et siccae fiunt, quae homines exseccant, in
eisque calorem accendunt ex quo facile irascuntur et irati jurgia et bella pro­
sequuntur, Quarto, indicant mortem principum, regum aliorumque monar-
1...,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47 49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,...61