228
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
nis et frigiditas mediae regionis reverberantis illam exhalationem. Ratio est,
quia nulla alia praecisa causa potest assignari, et ideo specialibus astris spe­
ciales tribuuntur venti, ut Jovi aquilonaris, Marti australis, Soli orientalis,
Lunae occidentalis.
Quaeres primo:
Quot sint venti?
Respondeo: esse quatuor principales seu cardinales, quia quatuor
Mundi cardinibus scilicet ab ortu, ab occasu, meridie et septemtrione spirant
hisque versibus numerantur
Asper ab axe ruit, boreas furit Eolus ab ortu
Auster amat medium Solem, zephirusque cadentem.
Venti vero collaterales octo numerantur, quorum duo semper adjuncti
sunt uni cardinali sicut quilibet cardinalis habeat unum collateralem a dex­
tris et alium a sinistris; simul igitur sumpti sunt duodecim his versibus suo
ordine distributi:
Flat subsolanus vulturnus et eurus ab ortu
Circitus occasum zephirusque favonibus afflant
E t quidem medio notus haeret africus auster
Conveniunt aquilo boreas et coras ab arcto.
Quaeres secundo:
Quales sint qualitates singulorum ventorum?
Respondeo: Septemtrionales esse frigidissimos et siccos, quia transeunt
per loca nivosa et frigida, hinc serenitatem inducunt, quia sua frigiditate et
siccitate nubes et earum humiditatem dissipant; australes econtra sunt calidi
et humidi, quia per mare et loca calida ad nos transeunt, unde nubes et plu­
vias indicant. Orientales sunt calidi et sicci propter Solis praesentiam et
praedominium in illis regionibus; occidentales econtra sunt humidi et frigidi
ex causa apposita. Hinc sequitur quosdam ventos esse salubres, ut frigidos et
siccos, quosdam noxios, ut calidos et humidos; nam calor et humiditas pu tre­
dinis sunt origo, ac per consequens etc.
Quaeres tertio:
Ad quid deserviant venti?
Respondeo: maxime eos prodesse sanitati animalium: nam vento p ro ­
prium est, e sua ventilalitate purgare, movere aerem et aquas, ne scilicet sua
quiete putrescant et sua putredine aliis noceant. Item proprium est eis con­
gregare nubes easque dissolvere, parare pluvias et serenitatem facere, arbo-
ribusque juvant ut fructus proferant. Ubi pro secunda parte quaestionis
Nota:
ex omnibus meteoris pulcherrimam esse irridem, quem Plato ad­
mirationis filiam appellavit ob ejus pulchritudinem. Causatur autem irris ex
1...,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53 55,56,57,58,59,60,61