220
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
esse inter se specifice diversa; sed si maneret in mixto calor et frigus etc
formaliter etiamsi sint in gradibus remissis non erunt distincta a qualitatibus
elementorum specifice: ergo sic erit distincta accidentalis forma mixti etc,
adeoque etc. E t haec sint satis dicta de elementis primisque qualitatibus; si
plura scire cupis, inspice authorem Frassen.
Disputatio quarta:
De meteoris
Post Tractatum de Mundo et quatuor elementis subjunxit Aristoteles li­
bros De meteoris quae cum igne, aere, aqua et terra habent aliquam affini­
tatem; de quibus et nos ea quae magis scitu digna videbuntur breviter tracta­
bimus.
Methaeora enim Latinis idem est ac sublime; unde scientia meteorum
idem est ac cognitio rerum sublimarum, quae in loco sublimi, in suprema aut
media regione aeris efficiuntur; ratio vero hujus denominationis sumitur
tum ex eo, quod haec majorem quam subterranea hominibus adferunt admi­
rationem, tum etiam quia plurima de quibus hic agitur, pro materia habent
vaporem et exhalationem, quae ex natura sua sublimia et suasum petunt. Sit
igitur
Quaestio prima: De meteoris ignitis ubi et de cometis
Adverte primo: causam efficientem meteorum esse Coelum per suum
influxum. Causa vero materialis remota eorum sunt quatuor elementa, prae­
sertim terra et aqua, materialis proxima sunt vapores et exhalationes. For­
malis est per quam meteora constituuntur in suo esse essentiali et distin­
guuntur ab omni alio; finalis tandem est bonum Universi. Vapor est halitus
quidam humidus et callidus, qui ex aliis locis humidis et callidis egreditur.
Quando enim aqua est callefacta tunc virtute Solis attrahitur quidam fumus
qui dicitur vapor, et ex eo fiunt nebulae, nubes, pluvia, grandines etc. Exha­
latio est etiam halitus calidus et siccus, qui ex terra locisque siccis educitur
virtute radiorum solarium, ex quo fiunt meteora ignita, seu ignitae impres­
siones; quae exhalatio ut ignem concipiat in suprema, vel infima regione
aeris non debet esse summe sicca, sed quinquedinem quamdam debet retin­
ere, in qua flamma retineatur.
Adverte secundo: quod meteora ignita sint exhalationes in suprema vel
infima regione aeris incensae; vel si ob debilem calorem vel magnum frigus
accendi non possent a Solis lumine aut Luna illustrantur. Haec meteora sunt
simplicia; quaedam enim sunt, quae ex exhalatione magis incensa fiunt et ig­
nem diutius retinent, et haec a Cicerone spectra vocantur, talia sunt come­
tae, et stellae cadentes, caprae saltantes seu aeges, fulgura, fulmina, toni­
trua, fax, lancea, sidera discurentia, sidus volans, jaculum, ignis perpendici-
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,...61