Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
229
reflexione radiorum Solis incidentium in nubem rotundam proxime con­
vertibilem in aquam, quae nubes ex parte ea quae nos respicit, est ita perlu­
cida ut lumen intra se recipiat, ex alia vero parte aliquantulum opaca ut pos­
sit melius lumen repercutere, vel causatur irris reflexione radiorum Solis in­
cidentium in guttas aquae pluvialis minuti et non copiose cadentes, quae
propter frequentiam apparent continuo. Definitur autem irris ab Aristotele
3. De meteoris, quod sit arcus discolor ex receptione et reflexione luminis
Solis in nube.
Nota secundo:
quod cum irris fiat ex reflexione luminis a Sole exeuntis,
non fit nisi in parte opposita Soli, nec videri potest nisi ab eis qui inter
Solem et partem illam, a qua fit reflexio cooperiuntur. Unde sequuntur duo
notatu digna. Primum est: quod quando est in medio Coeli, si reperiatur nu­
bes apta ad hujusmodi reflexionem tam ex parte orientis quam occidentis
duos posse apparere irrides, quae quandoque ab homine eodem videri possunt.
Secundum est: ad meridiem nunquam posse a nobis conspici irridem in hac
parte Mundi existentibus, quia nunquam possumus constitui inter Solem et
illam partem Mundi; accidit etiam quandoque ut per reflexionem irridis
unius, alia formetur, coloribus tamen inversis et ex hujus reflexione tertia,
quarta, quinta, sexta aparere, et sic possunt simul sex irrides in aere reperiri.
Quaeres quarto:
Unde proveniat in irride diversitas colorum?
Respondeo: illam provenire ex majori et minori opacitate nubis; prae­
cipui autem colores sunt tres. Primus est, qui supremum locum possidet ar­
cus, qui est punicae coloris; medius est viridis; tertius purpureus. Primus
causatur a radio solari, medius cum mediocri opacitate; ubi
Dubitabis forte, quidnam signet irris?
Respondeo: aliquam signare pluviam, aliquam serenitatem. Illa quae
significat pluviam producit pluviam, quia denotat nubes disponere ad pluen­
dum; illa vero quae sequitur pluviam, significat serenitatem, nam haec deno­
tat materiam pluviosam minui. Ob eandem rationem irris matutina significat
pluviam, vespertina serenitatem.
Irris etiam futura denotat, id est, non futurum diluvium quale contingit
tempore Noae, haec tamen fuit non ex natura sua sed ex beneplacito Dei et
institutione ejus, juxta illud Genesis 9: arcum meum ponam nubibus Coeli et
erit signum foederis inter me et te etc.
Quaeres quinto:
U trum ante diluvium universale aparuerit irris ali­
quando in nubibus?
Respondeo affirmative, quia irris causatur a nube et radiis Solis quae
tunc etiam fuere, nec obstat quod Sacra Scriptura dicat irridem positam in
1...,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54 56,57,58,59,60,61