Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
233
Adverte:
quod mel sit species roris generaturque tunc, quando cum illo
vapore tenui ex quo fit ros ascendit et miscetur halitus quidam terrestris et
subtilis, qui deinde ex commixtione cum vapore illo in succum pinguem et
dulcem convertitur, qui succus fluens quasi ros in terram decidit, herbis et
flosculis adhaeret, quem deinde collectum apes in alvearia deferunt; unde
juxta Aristotelem, Plinium et communem sententiam apes mel non confici­
unt, sed solum colligunt; requiritur etiam coelestis influxus non enim quo­
cunque tempore colligitur, nam apes post autumnum non autem prius mel e
floribus colligunt. Contrahit autem hic succus ab herbis, quibus adhaeret
quasdam qualitates, unde in Sardinia dicitur mel esse amarum, eo quod ibi­
dem apes rorem melleum ex absinthio colligant.
Quaeres quarto:
Cur mellis pars infima olei suprema vini vero media sit
optima?
Respondeo: ideo quia optimum mel est, quod minus fluit, et quasi sac-
carum concrescit, tale autem ob suam majorem gravitatem infima descendit
seu intra descendit. Oleum est optimum quod magis est essecatum seu ae­
reum, tale autem tanquam levius superius natat. Vinum vero optimum est in
medio, quia vis ejus optime ibi conservatur; nam inferior pars faecibus vicina
saporem perdit et vanescit, suprema vero ab aere facile laeditur et indebili-
tatur, et ideo hae partes sunt optimae.
Nix est vapor humidus in media regione aeris subvectus ibique in nu­
bem condensatus, quae nubes priusquam in aquam seu pluviam resolvantur
frigorem mediae regionis constringitur et congelatur exindeque loco pluviae
instar lanae molissime divulsae dispergitur; per hoc tamen non distinguitur
specie substantiali a pluvia sed tantum accidentaliter. Potissima causa albe-
dinis ejus est frigus intensum. Item spumositas ipsius nivis spumae etiam al­
bae esse solent. Effectus nivis est calefacere terram per antipedistasim
claudendo poros ipsius, unde augmentatur segetes, quia calor quo semina
intus foventur evaporare non potest.
Dubitabis:
Cur in altis montibus aliquando maneant nives?
Respondeo: tum propter ventos frigidos, tum ob frigus majus in locis al­
tis propter vicinitatem mediae regionis aeris.
Grando est vapor callidus sursum ellevatus ibique in nubem condensa­
tus tandemque in aquam resolutus et in aere conglaciatus, priusquam enim
pluvia terram contingat in gelu convertitur. Docet autem Philosophus ideo
aquam ex qua grando fit celerius congelari, quia in se retinet aliquid caloris,
calor autem multum confert ad congelationem ut experientia constat, siqu­
idem aqua prius callefacta et frigido Coelo exposita celerius refrigeratur, ni­
1...,49,50,51,52,53,54,55,56,57,58 60,61