Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
223
charum, cujus causam assignant quidam eorum magis delicatam vitam sub-
tilioraque alimenta, ex quo facile infirmari possunt. Veris similius tamen est
vel non indicari mortem illis, eo quod infantes sint delicatiores, imo etiam
plures ex plebe delicatius vivunt quam nonnulli principes, quorum tamen
cometa mortem non designat; vel si signat mortem principum, cum potius
miraculose fit ex speciali Dei beneplacito; et hos tibi cometa generat effec­
tus.
Quaeres primo:
Quot tempus et quae plaga Mundi sit commodissima
pro generatione cometarum?
Respondeo: tempus autumnale esse comodissimum, quia in aestate
quae praecessit generatae fuerant exhalationes viscosae in abundantia, quae
scilicet elevari possunt tempore autumnali, eo quod tunc calor intensius non
sit qui eas dissipet et resolvat, ut fieret in aestate; neque etiam est frigus in­
tensum, et humiditas, quae calorem et siccitatem exhalationis viscosae inpe-
dirent, ut fieret in vere et in hyeme; potest tamen quocunque anni tempore
generari, si omnes dispositiones adsint. Plaga septemtrionalis ad generatio­
nem cometae dicitur commodissima.
Quaeres secundo:
An illa stella quae apparuit tribus magis fuerit cometa
aut non?
Respondeo: quidam Sancti Patres dicunt fuisse angelum instar stellae;
probabilius tamen cum Lirano dicendum, exstitisse aliquod methaeoro-
logicum virtute divina vel angelica computum, quod ab angelo movebatur ad
ducendos magos ad presepe nati Christi, sicut Haebrei per columnam ignis
nocte ducebantur in desertum, et per columnam nubis de die exodi.
Quaestio tertia: De tonitruo, fulgure etfulmine
Nota: Tonitruum esse sonum illum, quem in aere audimus, quando gen­
erantur fulmina et oritur vel ex concussione exhalationis accensae ad latera
illius nubis in quo continetur vel ex corruptione ipsius nubis facta per exha­
lationem vel demum, ex motu istiusmet exhalationis cum impetu per aerem.
Nec refert quod quandoque tonitrua audiantur etiam tunc, quando non ap­
parent fulmina aut fulgura, quia hoc non ex eo contingit, quod tunc non sint
fulmina, sed ex eo, quod fulmina erumpant per partes superiores nubis, et
ob id a nobis videri non possunt propter interpositam partem inferiorem.
Generantur autem tonitrua hoc modo: exhalatio sicca et calida cum humore,
frigiditate, evehitur ad mediam usque aeris regionem qui humores ibidem in
nubem convertuntur et ipsam exhalationem in se tanquam in utero claudunt,
unde lucta inter frigus nubium et calorem exhalationis oritur, haecque hinc
inde diffugiuntur vel motu, vel antipedistasi, aut ab utroque, aut ab astris
1...,39,40,41,42,43,44,45,46,47,48 50,51,52,53,54,55,56,57,58,59,...61