232
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
centia pluunt, dicendum est, illa vel vi turbinis et ventorum aut vehemen­
tium radiorum solarium sursum a terra ellevata fuisse, vel virtute Solis alio-
rumque astrorum vapores et exhalationes terrestres corruptas in aerem ex-
cedisse, ex quibus virtute Solis eo modo quo in terra ex putrida materia gen­
erantur. Tandem quando lapides, ferrum et alia metalla cadunt, id fit vel
quia ex aliquibus speciebus, aut aliis locis, ut fit multoties in Monte Vesuvio
ejaculantur lapides, vel quia virtute Solis et aliorum astrorum variae exhala­
tiones permixtae ex diversis montibus attractae et ad generationem lapidum,
ferri etc aptae, ita decoquuntur, ut in haec transmutentur. Sic testatur Avi-
cenna semel ferrum centum librarum decidisse, ex quo praestantissimi gladii
fuere. Ubi quoad secundam partem quaestionis
Adverte:
quod ros nihil aliud sit quam vapor subtilis non procul a terra
ellevatus nocturno tempore in aquam conversus qui tenuissimis guttis deflu­
ens graminibus et plantis adhaeret. Differt autem a pluvia per hoc quod hu­
jus materia sit crassa et multa, roris vero modica et subtilis. Item pluvia gen­
eratur in media regione, ros vero in infima, neque in altis montibus reperi-
tur, imo quandoque generatur penes ipsamet terram, nam homini in agro
existenti, quandoque supra pedes cadit, absque eo quod supra caput cadat.
Generatur autem nocturno tempore, sed temperato frigore, quia si calor sit
magnus vapor hic subtilis facile absumitur. Sed hic forte
Dubitabis:
Quae sit utilitas roris?
Respondeo: rorem primo esse utilem ad fecundandas arbores fruges;
secundo, quia ex eo generatur mel et manna. Effectus roris est hominibus et
aliis pecoribus letalem ventris fluxum ob magnam suam viscositatem cau­
sare, quapropter pastores non prius pellunt animalia ad pascua quam Sol
suis radiis rorem pepellat. Pro tertia parte
Adverte:
quod manna fiat ex vaporibus et exhalationibus subtilibus elle-
vatis et comminutis cum illo vapore tenuissimo ex quo fit ros, ad quod gen­
erandum exigitur specialis terrae proprietas et coeleste clima, unde non de­
cidit ubique, sed solum in quibusdam terrae locis.
Quaeres tertio:
Quale fuerit illud manna, quo populus israeliticus in de­
serto utebatur?
Respondeo: illud fuisse supernaturaliter productum; quantum autem ad
ejus distinctionem specificam dicendum cum communi id fuisse distinctae
speciei a nostro manna. Ratio est, quia diversa et propria accidentia inferunt
diversitatem specificam; sed manna Israel habebat diversa accidentia, puta
figuram, saporem etc et in crastinum servatum vermibus scatebat; nostrum
autem integris annis servatur: ergo etc. Differt autem manna a mele per hoc,
quod vapor mannae magis decoquatur quam vapor mellis. Pro quarta parte
1...,48,49,50,51,52,53,54,55,56,57 59,60,61