230
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
signum, non futuri diluvii, nam ex eo solum sequitur quod ante diluvium non
fuerit pro signo foederis, sicut defacto ita Deo volente et jubente ex bene­
placito suo divino. Pro complemento
Adverte:
Dari et alias impressiones quae quandoque in aere apparere
solent, et prodigiose appellari, ut parellius, virgae, coronae, area, vorago etc.
Parellius est imago Solis in nube expressa collaterali ispi Soli, quae nubes
debet esse versus Solem perspicua et ex alia parte opaca. Si ex utroque
latere Sol habet talem nubem, tres soles in Coelo apparebunt, unus medius
verus, alii duo collaterales in nubibus, verus tamen in splendore superabit al­
ios. Sic anno 1525. ante mortem Ludovici regis Hungariae duo parelli in
Hungaria visi dicuntur seu tres soles. Virgae sunt radii solares in nubibus
per longum recte protensi coloris quandoque diversi ut irris. Corona seu
halo est circulus quidam apparens circa Solem, Lunam et alia astra factus ex
refractione radiorum astri in nube rara sub astro consistente, nam cum radii
nequeant recte ad terram progredi ob nubem, in ea diffunduntur ad utrum­
que latus, frequentius tamen fit sub Luna quam sub Sole. Si circa Lunam co­
rona seu halo magnus sit intensum, frigus significat; si sit subniger, pluvias;
si rubeus, ventos; si candidus, serenitatem. Vocatur etiam a Latinis area,
vorago et hiatus, qui apparent in aere quando adunati sunt halitus seu va­
pores in girum sic distributi, ut in medio sint magis obscuri in extremitatibus
autem clari et albigantes; ex tali enim dispositione colorum apparet in me­
dio profunditas, quae si sit magna vorago, si minor hyatus dicitur.
Nota secundo:
quod nubes sit vapor vi Solis et siderum ad mediam re­
gionem aeris attractus, ubi expulso calore, quae in infima regione contraxit
ad nativum frigus se reducit, ibique perseverans partim proprio partim
frigore illius secundae regionis condensatur.
Nubecula est sterilis quaedam nubes seu potius unus vapor non satis in
altum ad mediam regionem aeris ellevatus, quapropter ob defectum frigoris
condensari non potest, sed per aerem dispergitur, estque vel serenitatis vel
pluviae indicium; nam si nebula a Sole dispergitur paulatim absumitur et in
aerem resolvitur, unde serenitas sequitur, si vero a Sole superari non possit
et sursum ellevetur, a frigore condensabitur et resolvetur in nubem, quae
tandem in pluviam solvitur.
Quaestio quarta: De pluvia, rore, manna, mele, grandine, nive et glacio
Nota:
quod pluvia nil aliud sit quam nubes in aquam resoluta guttatim
in terram cadens, pluvia secundum diversitatem guttarum diversa sortitur
nomina, nam si cadat minutissimis guttis vocatur imber, si mediocribus cum
mediocri impetu, vocatur simplex pluvia, si majoribus et grandioribus cum
impetu dicitur nimbus. Quod autem aliquae guttae sint magnae vel parvae
1...,46,47,48,49,50,51,52,53,54,55 57,58,59,60,61