Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
221
laris, ignis lambens, ignis fatuus, draco volans, Castor, Pollux, Helena. De
quibus omnibus hic breviter.
Adverte tertio: quod Stella Cadens seu Sidus Volans sit exhalatio in su­
prema parte infimae regionis aeris accensa, quae quasi projecta esset locum
mutat, ac frequenter nocte stellata, et Coelo sereno, videmus quasi stellae
caderent, quae exhalatio tantum innata levitate sua ad latus vel sursum fer­
tur Sidus volans dicitur; dum vero a frigiditate secundae regionis aeris deor­
sum pallitur, dicitur stella cadens. Generatim autem hoc modo: quod aliqua
exhalatio tenuis successive extenditur et accenditur, et ita ignis ille per mate­
riam illam successive aggregatur, sicque vocatur stella discurrens. Quaprop­
ter Epicurus Atheniensis philosophus singulis hominibus suas stellas tribuens,
divitibus majores, pauperibus minores, defectuosis obscuras docebat ad cas­
sum talis stellae (quem verum putabant) hominem cujus stella erat extingui.
Capres saltantes seu aeges est exhalatio accensa in suprema regione aeris
magis ad longitudinem quam latitudinem ... quasi fila quadam accensa ad
latera inter se interrupta, sed continuata corpori, in qua flamma discurit ac
si pulvis tormentarius hinc inde sine ordine accenderetur, talis autem exha­
latio vocatur capres saltantes, quia ob singularem situm materiae et modum
quo accenditur, videtur flamma accensa saltare. Fax est exhalatio aequaliter
subtilis, longa et lata aequaliter in suprema aeris regione tota simul accensa
referens figuram facis. Lancea, traps, jaculum, ignis perpendicularis, est ex­
halatio in suprema aeris regione accensa, similitudinem habens harum re­
rum. Stipula candens vel Candela accensa est exhalatio aequaliter quidem
subtilis, sed non tota simul accensa, sed tantum pars post partem accenditur.
Sidera discurrentia contingunt, quando exhalatio aliqua ad longum porecta
accenditur in duabus partibus remotis, et continuatur accensio successive ab
utraque.
Draco volans est exhalatio densa, non uniformiter accensa longa et
vasta; dicitur autem Draco, quia ex una parte habet tenuiorem exhalationem
conjunctam quae per modum scintillarum accenditur, unde apparet pars
draconis ignem vomere in medio incurvatur instar ventris; alia autem pars
prope nubem frigidam quasi cauda apparet constricta a frigore, sicque prae-
sefert formam draconis. Ignis candeus, est exhalatio rara et subtilis accensa,
quae auribus equorum, capillis equitantium aut ambulantium habitare solet;
hoc vero fit, dum homines et reliqua animalia motu vehementiori incales­
cunt, sudorque erit pinguis et viscosus ex eorum corporibus, qui per antipe-
distasim accensus hanc formam praefert. Ignis fatuus, est exhalatio viscosa
in inferiori parte aeris accensa sive per antipedistasim sive ex collectione
partium inter se, talis ignis apparet frequenter in locis callidis, paludinosis,
sub patibulis, sub vallibus etc, quia in iis locis terra continuo exhalat hu­
1...,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46 48,49,50,51,52,53,54,55,56,57,...61