Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
217
sint dissimbola bene aliud tertium ex illis generari poterit inspecta natura
qualitatum, et si aliud non repugnet; sic dicunt ex igne et aqua generari
aerem ita ut ignis communicet siccitatem et aqua frigiditatem. Dixi ‘inspecta
natura qualitatum et si aliud non repugnet’; nam si aliunde hoc generare
repugnet v.g. ex eo, quod ex elementis jam corruptis nihil possit generari,
cum omnia eorum accidentia illis corruptis desinant esse, aut ex alio capite;
hoc non erit contra nos, quia loquimur de totalibus qualitatibus ex hypotesi
si manerent, et dicimus ex natura sua, esse sufficientes dispositione ad resul-
tantiam alterius elementi.
Quaeres secundo:
Quid sit mixtio et an possit esse naturaliter?
Nota:
Quod duplex possit esse mixtio: alia impropria et lata, alia propria
et stricta; prima est localis continuatio aut conjuntio aliquorum corporum in
quo sensu gutta aquae cum aliis guttis dicuntur misceri, aurum cum argento,
triticum cum hordeo; secunda est unio plurium corporum seu partium ipsa­
rum quae ita inter se confunduntur seu alterantur per actionem et reactio-
nem unius in alterum ut ex tali mutua pugna resultet aliquod tertium sub­
stantiale specie ab eis distinctum; de hoc in praesenti sermo est, quae sic
communiter solet definiri: mixtio est productio alicujus tertiae substantiae,
ex mutuo congressu, pugna et alteratione corporum mixtibilium. Quae defi­
nitio est conformis illi Aristolelis: mixtio est miscibilium alteratorum unio;
ex quo infertur quod et hoc ad generationem mixti non sit necessarium
plura elementa concurrere sed sufficere unum, ex aqua enim generantur pi­
sces etc; ad mixtum autem non unum tantum sed ad minus duo elementa
sunt necessaria. Nunc respondeo ad quaesitum et
Dico:
Mixtio tam ex pluribus elementis quam ex aliis miscibilibus est
naturaliter possibilis; ita Aristoteles hic libro primo, capite decimo.
Probatur prima pars: nam elementa sunt sibi ad invicem contraria vel
penes unam, vel penes utramque ipsorum qualitatem: ergo possunt se ad in­
vicem infringere per mutuam actionem et reactionem, ita ut destruantur dis­
positiones conservativae ipsorum consequenter corrumpi poterunt in ea
pugna ita ut ex eis resultet aliquod tertium specie distinctum. Probatur haec
conclusio: nam tertium ex eis resultans non complete ejusdem speciei cum
aliqua ipsorum, eo quod careat dispositionibus ad formam elementi neces­
sariis. Haec ratio probat essentialem partem, quia in miscibilibus diversae
rationis adest diversa virtus activa qua ad invicem pugnant, et conservativas
utriusque dispositiones corrumpant, et proinde utrumque miscibile a talibus
dispositionibus in suo conservari dependens destruatur sed eo ipso resulta­
bit necessario aliquod tertium, non enim datur corruptio substantialis quin
eis succedat alterius generatio, quod tertium necessario erit ab eis specie
distinctum, propter rationem supra datam et consequenter mixtum etc.
1...,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42 44,45,46,47,48,49,50,51,52,53,...61