216
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
aer, et si hic sit frigidus in summo, et illa tantum prope summum, cujus non
alia ratio videtur esse, nisi quod aqua sit densior aere: ergo, quodvis elemen­
tum in quodlibet etc.
Objicies:
U t unum elementum convertatur in aliud dissimbolum v.g. aqua
in ignem, necesse est tam humiditatem quam frigiditatem aeque remitti, v.g.
plus, minus usque ad quartum gradum, antequam ipsa aqua corrumpatur,
hoc enim fit successive: ergo, etiam necesse est aquam priusquam corrupta
ad talem dispositionem reduci, ut simul constat quatuor primis qualitatibus
in quadam mediocritate intensionis; sed hae qualitates ita attemperatae non
sunt dispositiones ad formam elementi, sed ad formam mixti: ergo, unum
elementum nequit convenire etc.
Respondeo: concessis aliis, nego subsumptam minorem: quia adhuc
data illa mediocritate non infertur materiam aquae prius recipere formam
alicujus mixti quam ignis; quia non quaevis mediocritas quatuor primarum
qualitatum sufficit ad constituendum mixtum, aqua enim nimis fervens, et si
habeat tales qualitates in quadam mediocritate, non ideo tamen habet ratio­
nem mixti, sed elementi, et impuri, et in via corruptionis, qualiter etiam alia
elementa in via ad corruptionem faciunt permixtionem quatuor qualitatum.
Sed contra
Dices:
Mixtum ut distinguitur ab elemento constituitur proportione qua-
tuor primarum qualitatum; sed aqua antequam convertatur in ignem habet
proportionem talium qualitatum: ergo, et rationem mixti.
Respondeo: distinguo majorem: mixtum constituitur proportione con-
naturali et permanenti, concedo majorem; preter naturale et violento, nego
majorem; aqua enim antequam convertatur in ignem habet proportionem
qualitatum violentam, non naturalem et permanentem; adeoque quodvis
elementum sive simbolum.
Quaeres primo:
An ex duobus elementis aliud specie distinctum generari
possit?
Si sint elementa simbola nequit ex eis aliud specie distinctum generari;
ratio est, quia ut ex duplici elemento aliud specie distinctum generaretur,
debent in hoc manere utriusque aliquod qualitate; sed in simbolis hoc non
evenit; ergo, etc. Probatur minor: Exemplo ignis qui callidus et siccus, et
aeris qui est frigidus et siccus; nam ut ex his aliquod tertium elementum spe­
cie distinctum generaretur deberet manere in illo aut sola illa siccitas in qua
ignis et aer conveniunt, et hoc non, quia ut resultet elementum, una qualitas
non sufficit; aut manebunt siccitas ignis frigiditas aeris, et hoc etiam non,
quia hic esset ipse aer; aut denique manebunt calor ignis et siccitas aeris, et
hoc etiam non, quia his esset ipse ignis: ergo, etc. Si autem duo elementa
1...,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41 43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,...61