Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
219
ter in mixto non requiruntur tanquam dispositiones ad formam mixti, nulla
enim forma substantialis non subordinata est disposita ad aliam, neque re­
quiruntur, ut formam mixti conservent, haec enim suis propriis qualitatibus
conservantur sicut quaevis alia forma substantialis; neque demum requirun­
tur ad hoc ut mixtum operetur quia hujus forma est potens mediis suis quali­
tatibus proprias elicere suas operationes: ergo nulla necessitas urget formas
elementorum etc.
Quia tamen Aristoteles docet elementa manere aliquo modo in mixto,
ex consequenti infertur ipsam manere in illo saltem virtualiter, ita ut mixtum
formas substantiales elementorum virtualiter virtualitate substantiali in se
contineat, quae virtualis continentia non eodem modo ab omnibus explica­
tur. Nos tamen omissis aliis explicationibus hujusmodi virtualem continen­
tiam explicamus, ac sic ut clarius percipiatur hoc
Adverte: quod virtualis continentia sit duplex, una in genere causae effi­
cientis, quo pacto illud quod potest producere aliud, dicitur illud virtualiter
continere, sic Sol continet calorem; alia est in genere quasi causae formalis
quae etiam est duplex: alia qua forma perfectior dicitur continere imperfec­
tiorem, eo quod illa perficiat materiam perfectiori gradu quam haec, ac pro­
inde etiam in gradu hujus et modo eminentiori; alia est, qua forma constitu­
ens aliam virtualiter, potest illius operationes et defectus formales causare.
Hoc modo anima rationalis dicitur virtualiter continere sensitivam. Ad nos­
trum autem propositum continentia virtualis secundo modo explicata est in-
telligenda, eo quod sit illis perfectior, et etiam continet illas aequaliter tertio
modo, quia in aliquo gradu causare potest effectus illorum scilicet qualitates
elementorum, quae virtualis continentia est in se substantialis quia per illam
continetur virtualiter in mixto principium exigitiosum et causativum illarum
qualitatum.
Dico secundo:
Qualitates elementorum non solum numero eaedem, sed
neque specie actu et formaliter manent in mixto, sed manet quaedam quali­
tas quae vocatur complexio seu superamentum virtualiter continens illas;
deducitur ex Scoto in secundo, distinctione 15. dicente: Nec oportet dicere
quod maneant secundum qualitates suas sicut nec qualitates extremae ma­
nent in medio; haec conclusio est contra thomistas dicentes, cum mixtis p ro­
duci qualitates ejusdem speciei cum illis quae antea fuerunt in elementis, et
etiam aliquos scotistas idem dicentes. Contra quos
Probatur: brevis forma substantialis mixti non solum numero, sed etiam
specie distincta est, a substantialibus elementorum formis: ergo etiam sic
distincta erit accidentalis forma mixti. Quod probatur: quia accidentia dis-
positiva et conservativa diversarum specie formarum substantialium debent
1...,35,36,37,38,39,40,41,42,43,44 46,47,48,49,50,51,52,53,54,55,...61