226
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
Adverte secundo: Fulmen aliud esse penetrans, aliud dissipans, et aliud
adurens. Primum est, quod ob nimiam subtilitatem et flammae tenuitatem,
res, v.g. lignum per poros penetrat sine ipsius perfractione, dissipatione vel
combustione. Dissipans est valde conglobatum et viscosum, quod sine com­
bustione corpora dura frangit et dissipat. Adurens est, quod magis est
igneum et corpora dura tacta vel adurit vel accendit.
Quaeres sexto:
Quinam sint effectus fulminis?
Respondeo: Primus est ordinarie alta petere, ut turres, campanilia, ar­
bores altas, montes et magna aedificia. Ratio est, quia motus fulminis valde
est irregularis hinc inde serpens sicque obvium ipsi primum ferit; alta autem
sunt ordinarie magis obvia quare demissa: ergo etc. Secundus est, dejicere
ac frangere corpora dura, arbores aliaque dividere ac si scissae essent. Ter­
tius est, quod quandoque liquefaciat et consumat gladium in vagina, pecu­
nias in marsupis, ossa intra carnem animalis non laesis vagina, marsupio et
carne; id autem provenit ex subtilitate ipsius fulminis quod reperiens corpus
porosum et non resistens facile id penetrat, donec veniat ad corpus durum
resistens. Quartus est, quod quandoque occidat fetum in utero matre illesa,
ut refert Plinius. Quintus est, quod fulmen aliquando adurat et consumat
vasa vinalia, ipso vino stante in vase quasi congelatum, aliquando vero econ-
tra totum vinum in vase consumit ipso vase illeso permanente. Ratio prioris
est, quia fulmen dum circa vas tanquam corpus solidum et resistens volitatur
tota viscositas vini contrahitur ad superficiem exteriorem ubi tanquam pelli­
cula conservatur etiam per triduum. Ratio posterioris est, quia si vas ex ligno
porosa est seu moli, et fulmen sit penetrans tunc fulmen penetrat vas per
poros et ob nimium calorem et siccitatem suam consumit vinum in vase.
Sexta est, quod animalia, plantae et alia a fulmine percussa veneno infician­
tur, ideoque non nisi cum periculo comedi possunt. Ratio est, quia materia
fulminis est sulfuria et venenosa. Septima est, quod res venenosa a filmine
tacta purgatur a veneno, ut est v.g. serpens, res vero venenosa inficiatur ve­
neno, et hoc provenit ex diversa dissipatione materiae; sicut enim Sol ceram
liquefacit terram indurat, ventus unam candelam extinguit, aliam extinctam
accendit propter dissipationem diversam materiae; ita etiam dici potest de
fulmine. Octava est, quod dormiens fulmine percussus moriatur oculis ap-
pertis vigilans vero clausis. Ratio est, quia dormientem facit expergisci qui
aperiens oculos et a fulmine percussus moritur antequam eos claudat, vigi­
lans vero timore percussus subito claudit oculos et moritur priusquam eos
apperiat.
Quaeres septimo:
Quare contra fulmina et tempestates utamur pulsu
campanarum?
1...,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51 53,54,55,56,57,58,59,60,61