218
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
Dices:
U t misceantur elementa debent recedere a propriis locis, et con­
sequenter esse contra propriam inclinationem; sed hoc non est eis naturale
sed potius violentum: ergo, repugnat mixtio naturaliter. Consequentia: se­
cundum Aristotelem mixtio neque est generatio, neque augmentatio, neque
alteratio; sed si esset possibilis mixtio necessario ad aliquid horum pertin­
eret: ergo, non datur.
Respondeo: quod unio elementorum quae fieri solet per motum Coelo­
rum aut per alia agentia non sit violenta proprie loquendo, et esto in prin­
cipio sit violenta, respectu elementorum inter se pugnantium adhuc tamen
est simpliciter naturalis respectu mixti ex eis resultantis, quia hoc naturaliter
ex eis resultat. Ad consequentiam dico: quod mixtio essentialiter sit vera
generatio, quia est vera ex aliquo praesupposito substantialis productio;
distinquitur tamen a generatione nuda capta, quia haec totaliter connotat
tanquam principia materiam et formam atque privationem; at mixtio ultra
haec intrinsece connotat pluralitatem tam materiarum quam formarum, et
conjunctionem eorum in loco, mutuamque alterationem ipsarum per recip­
rocam actionem et reactionem.
Quaestio quarta: Quomodo elementa maneant in mixtis?
Quaestio haec intelligibilis tam de formis substantialibus elementorum
(materiam enim eandem omnino manere in mixto, ac in elementis erat cor­
ruptis, est prorsus absque controversia) quam de illorum qualitatibus, an
elementa maneant in mixto quod ex ipsis resultat formaliter, an virtualiter
tantum. Qua propter
Dico primo:
Formae substantiales elementorum non manent formaliter,
est utriusque scholae.
Probatur primo ratione Scoti: quia vel formae elementorum manerent
in mixto ita diviso, ut una sit in una parte materiae, et alia in alia, et hoc
non, quia sic non esset mixtio, vel ita perfecte miscerentur, quod in quavis
quantumvis exigua portione mixti sint plures elementorum formae confusae
et simul, et neque hoc, quia sic eadem numero portio materiae erit simul in­
formata pluribus substantialibus formis adaequatis, et non subordinatis,
scilicet formis elementorum, et etiam formam mixti, quod saltem naturaliter
repugnat: ergo forma etc; tum quia mixtum generatur ex elementis: ergo ea­
dem incompatibilitas est inter formam mixti, ac formas elementorum, ac est
inter terminos a quo, et ad quem positivos generis; sed hi termini non sunt
compatibiles: ergo neque illae formae.
Probatur secundo: nam pluralitas formarum non est admittenda quando
necessitas non cogit; sed nulla urget necessitas ut formae elementorum ma­
neant formaliter in mixto: ergo, etc. Minor patet, quia tales formae formali-
1...,34,35,36,37,38,39,40,41,42,43 45,46,47,48,49,50,51,52,53,54,...61