Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
211
solent, quatenus in se ipsis et a priori nobis sunt ignotae, quamvis notifican-
tur a posteriori scilicet ex effectibus.
Erat hic etiam aliquid dicendum de distantia, de magnitudine corporum
coelestium, ac de partibus aliis, quia tamen ad astrologos potius quam ad
nos philosophos pertineat, ideo haec sufficiant. Stetit autem Mundus a crea­
tione sua usque ad diluvium annis e.g. 2242; a diluvio usque ad Abrahamum
942; ab Abraham usque ad unctionem David in regem 940; ab unctione
David usque ad transmigrationem babilonicam 485; ab hac usque ad Chris­
tum redemptorem 590; ab hoc usque nunc 1737; ita ut universim Mundus a
sua creatione stat annis 6937.
Disputatio tertia:
De elementis primisque qualitatibus
Quaestio prima: Quid sit elementum?
Nota:
Elementum aliquando sumi pro primis principiis alicujus rei con­
stitutivis quo pacto litterae dici solent ‘elementa syllabarum et dictionum’,
materia et forma compositi physici elementa; proprie tamen sumitur ele­
mentum pro corpore completo simplici et apto, ut ex illo mixtum efficiatur.
Sic sumptum elementum definit Aristoteles libro tertio De Coelo, textu 31:
Elementum est corpus in quod resolvuntur caetera corpora in quibus inest
actu vel potentia ipsum autem est indivisibile secundum speciem. Li corpus
ponitur loco generis per quod elementum convenit cum mixtis et sumitur hic
li corpus complete, eo quod elementum sit corpus completum constans ma­
teria et forma substantiali, per quod excluduntur a ratione elementi prima
principia, quae sunt corpora incompleta; additur ‘in quod caetera corpora
resolvuntur’, ut denotetur quod mixta per alterationem in elementa resolvi
possunt, haec autem in nulla alia corpora resolvuntur. Illa autem verba: ‘in
quibus inest actu vel potentia’ denotant quod elementa maneant, vel for-
maliter vel virtualiter, juxta varias entitates in mixtum. Ultimae particulae
inuunt quod de formali ratione elementi sit, non posse dividi seu resolvi in
plura corpora specie diversa, etsi etiam aqua possit dividi in plures partes in-
tegrales, quarum quaevis sit corpus, tales tamen partes non sunt corpora
specie diversa. Item etsi eadem aqua dividi possit (idem de aliis elementis)
in partes physicas et essentiales, non tamen tanquam in duo corpora, quia
materia et forma sunt quidem principia corporum, corpora tamen in recto
non sunt.
Dico:
Quatuor tantum sunt elementa scilicet ignis, aer, aqua et terra. Ita
Aristoteles quem ferme omnes philosophi sequuntur, contra aliquos exclu­
dentes ignem ab elementis.
Probatur ratione Aristotelis: In rerum natura tantum quatuor existunt
combinationes naturales primarum qualitatum, scilicet caloris, frigiditatis,
1...,27,28,29,30,31,32,33,34,35,36 38,39,40,41,42,43,44,45,46,47,...61