204
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
Sodiacus est circulus major cujus una pars sive medietas declinat versus
borem seu septemtrionem, alia versus Austrum seu meridiem et intersecatur
ab aequinoctiali in duas partes aequales, et angulos aliquos sverales unde
alii sunt poli mundi sive circuli aequinoctiales, et alii poli Sodiaci. Hic circu­
lus Sodiacus dividitur hic in duodecim signa, his versiculis contenta
’Sunt aries, taurus, gemini, cancer, leo, virgo,
Libraque, scorpius, arcitenens, caper, amphora, pisces’.
Signa quae in primo continentur versu quae versus septemtrionalem de­
clinat septemtrionalia dicuntur, quae in secundo versu meridionalia dicun­
tur, quia versus meridiem flectunt. Partitur ulterius Sodiacus ab astrologis in
360 gradus ita ut quodlibet signum habeat triginta gradus, est autem gradus
pars aliqua determinata Coeli sicut palus est certa pars ulnae ab astronomis
assignata, eo quia Sol ut integrum signum pertranseat triginta fere dies con­
sumit, quae partes quotidie a Sole pertransitae dicuntur gradus quasi gres­
sus Solis; et quia signa sunt duodecim omnes gradus erunt 360.
U t autem facile quis se reflectat quanam die cujuslibet mensis ingredia­
tur Sol quodlibet signum notandi sunt sequentes duo versus:
Tnclita laus, justis impenditur, heresis horret.
Garula gres, gratus faustus, gratulatur honores’.
Horum versuum dictiones sic accomodatae mensibus, ut prima corre-
spondeat januario, secunda februario, et reliquae juxta ordinem mensibus
per ordinem, et supposito, quod quolibet mense Sol unum ingrediatur sig­
num primum scilicet quod est Aries mense martio, et ultimum quod sunt Pi­
sces, mense februario sic indicant, quanam die sol ingrediatur Aquarium.
Mense januario accipe dictionem correspondentem ipsi mensi scilicet In­
clita, et quota initalis littera ipsius est in alphabeto, tot numeros diei mensis,
quo solo ingreditur in signum tali mensi correspondens, sed quia I, quae est
initialis littera, in li ‘inclita’ est littera 9 in alphabeto, aufero ex triginta no­
vem, et remanent 21: ergo 21 lunarii Sol ingreditur Aquarium. Eodem modo
littera L: est prima dictionis ‘Laus’ correspondens mensi februario, quae est
undecima in alphabeto, sublatis ergo 11 ex 30 remanent 19 unde 19 februarii
ingreditur Sol Pisces, et sic universaliter loquendo Sol semper ingreditur sig­
num Arietis 21 martii, signum Tauri 21 aprilis, signum Geminorum 22 maii,
Cancri 22 junii, Leonis 23 julii, Virginis 23 augusti, Librae 23 septembris,
Scorpii 24 octobris, Sagittarii 23 novembris, Capricorni 22 decembris,
Aquarii 20 januarii, signum denique Piscium 19 februarii. E t sic de ceteris
Quaeres secundo:
Utrum omnes Coeli sint ejusdem speciei?
1...,20,21,22,23,24,25,26,27,28,29 31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,...61