Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
201
Objicies:
Sanctus Clemens papa qui adfuit disputationi divi Petri cum Si­
mone mago refert duos esse Coelos, empireum et perpetuum unum, visibile
aliud: ergo etc.
Confirmatur: Sanctus Paulus asserit se raptum fuisse usque ad tertium
Coelum, ubi audivit arcana Dei; sed sanctus Paulus fuit usque ad Coelum
empireum, alioquin non potuisset audire arcana Dei: ergo tantum tres sunt
coeli. Deinde Scriptura commemorat unum esse Coelum, dicens: In prin­
cipio creavit Deus Coelum et Terram: ergo unum ac unicum tantum esse
Coelum. Respondeo: Divum Petrum intellexisse per primum Coelum totam
sphaeram coelestem, per secundum vero Coelum aerem. Ad confirmatio­
nem dico: Sanctum Paulum divisisse sic, ac dixisse Coelos, ut per primum
Coelum intellexerit totum hoc spatium interceptum a Terra usque ad conca­
vum Lunae, quo pacto dicuntur volucres coeli id est aeris; per secundum in­
tellexerit totam illam machinam globorum comprehendit enim omnes
sphaeras coelestes mobiles tam siderum quam planetarum; et per tertium
intellexit empireum, seu sedem beatorum, Sacra Scriptura enim dum unum
Coelum memorat, intelligit totam collectionem corporum coelestium, quae
omnia ob bonam coordinationem unum Coelum appellari posunt.
Dices:
Sanctus Crisologus Homilia quarta in Genesim agit: Quomodo
dicunt aliqui factos multos coelos? Non ex Divina Scriptura hoc didicerunt
sed ex suis opinionibus (ut ita dicam) impelluntur: ergo etc.
Respondeo: Sanctum Crisologum egisse contra eos, qui extraordinarie
et sine fundamento plurimos admittetebant coelos, qualis fuit Basilides rela­
tus a sancto Augustino qui coelos 365 numeravit quod non facimus nos. Sed
Instabis:
Coelum empireum nemo ex astrologis se vidisse testatur: ergo
non datur.
Respondeo hoc Coelum dari credimus a Deo revelanti, non astrologis
quod autem id ab astrologis videri non possit, provenit ex eo (quamvis sit lu­
cidissimum) quod ex parte inferiori quae nos respicit, sit opacum, quae
opacitas impedit quominus possit videri. Horum Coelorum ut aliquo modo
structura intelligatur, oportet declarare coelestem sphaeram. E t imprimis
quidem supponendum est reperiri proprie astra a Coelis distincta quorum
aliqua fixa dicuntur, quae scilicet inter se servant eandem distantiam, situm
et figuram, et consequenter in eodem loco collocata sunt. Alia dicuntur er­
rantia seu planeta, et sunt, quae non eandem distantiam, situm et figuram
servant inter se, et etiam a stellis fixis communiter septem numerantur, scili­
cet Saturnus, Jupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius et Luna, quarum plane­
tarum ordo juvandae memoriae gratia secundum initiales earum litteras hoc
versu exprimuntur
1...,17,18,19,20,21,22,23,24,25,26 28,29,30,31,32,33,34,35,36,37,...61