202
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
‘Post sin sum, sequitur proxima luna subesse’.
Svera definiri solet quod sit corpus unica superficie contentum in cujus
medio punctum est, a quo omnes lineae recte ductae ad circumferentiam
sunt aequales. Punctum illud in medio dicitur centrum sphaerae, linea recta
transiens per centrum sphaerae, et aplicans suas extremitates ad circumfer­
entiam ex utraque parte dicitur diameter, et dividit sveram in duas partes
aequales sive sit mobilis ad modum sphaerae, sive immobilis, sed si immobi­
lis erit, utpote quia sphaera circa illum circumvolvitur tunc dicitur Axis
sumpta metaphora ab axe lignea in rota. Puncta vero terminantia axim di­
cuntur poli sphaerae, in qualibet enim sphaera sunt duo poli sicut duae sunt
extremitates axis, quod nomen provenit a verbo Graeco ‘poleo’ quod signifi­
cat ‘verto’, quia circa illa tota illa sphaera vertitur, unde etiam cardines vel
vertices sverae dicuntur.
Cum igitur hic Mundus sit circularis figurae erit quaedam sphaera cen­
trum habens, quod est punctum medium, habebit enim axim quae est linea
quaedam per medium transiens, quiescens, et immobilis concepta circa quam
tota haec coelestis svera circumvolvitur; puncta terminantia hanc lineam in
superficie convexa ultimi Coeli dicuntur poli Mundi, et coelestis regionis,
quorum unus dicitur Arcticus, a quodam signo Coeli quod ‘arctos’ Graece,
Latine ‘ursa’ dicitur, circa hunc polum situata. Alter polus dicitur Antarcti­
cus, quia est per diametrum opositus Arctico. Deinde sciendum est in super­
ficie ultimi Coeli plures circuli ab astrologis assignari, scilicet Aequinoctia­
lem, Meridianum, Orisontem et alios. Aequinoctialis est circulus major ae­
que distans secundum omnes sui partes a polis mundi, et dicitur aequinocti­
alis, sive est quadrans diei et noctis, quia Sol quando pervenit ad hunc circu­
lum fit aequinoctium in universa Terra quod bis in anno contigit in principio
Arietis 21. die Martii et in principio Librae die 24. septembris.
Meridionalis est circulus major transiens per polos Mundi et per Senit
capitis nostri, est autem Senit punctum verticale quod scilicet signatur in
Coelo directe super capita nostra eminentia sicut punctum diametraliter
opositum nostro. Senit appellatur Nadir quod quidem respectu antipodarum
dicitur Senit, et noster Senit respectu illorum dicitur Nadir. Per ista puncta
transiens iste circulus dicitur Meridianus, quia habet dividere diem et noc­
tem in duas partes aequales; quando enim Sol est in isto circulo, et in parte
quam videmus tunc est medius dies, quando autem in parte diametro est
oposita, est media nox. Hinc non est unus omnium meridianus sicut nec est
unum omnium Senit, sed diametrice loquendo tot sunt meridiani in Coelo,
quot puncta verticalia possunt percipi. Tamen a cosmografis et astrologis
numerantur haec puncta secundum apparitionem nostri sensus et secundum
variationem gradualem, et quoniam hi gradus sunt 366 tot erunt etiam
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,...61