Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
203
puncta verticalia, et qui circulus meridianus transit per duos gradus diame-
trale opositos quorum unus est Senit et alter Nadir, sic circuli meridiani tan­
tum in dimidio tot erunt scilicet 180. Origon est circulus major dividens in­
ferius hemisphaerium a superiori hemisphaerio; hemisverium autem est
medietas sphaeri coelestis, quae a nobis videtur, et provenit hoc nomen a
verbo graeco ‘origone’ quod idem est ac ‘determino’, quia hic circulus termi­
nat nostrum visum; variatur autem hic circulus geometrice juxta quamlibet
variationem loci etiam minimam; astronomice tamen variatur juxta sensi­
bilem variationem nostri sensus, unde quando meridiani ponuntur in
sphaera tot erunt Origontes, scilicet 180. Poli hujus circuli sunt Senit et Na-
dir, quia Origon secundum omnem sui partem aeque distat ab iis duobus
punctis. Pro meliori igitur horum captu intelligentia ac cognitione cape se­
quentem figuram
Figura 3
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,...61