206
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
quae stellae ita lucidae apparent in meridie sicut de nocte: ergo suam lucem
habebunt a se ipsis.
Objicies contra primam partem:
Planetae omnes non obscurantur prop­
ter impositionem Terrae inter ipsas et Solem: ergo suam lucem a se ipsis ha­
bent.
Probatur: nego consequentiam. Ratio est, quia umbra Terrae non per­
tingit, nisi ad Venerem, et propterea interpositio Terrae nequit impedire
illuminationem aliorum planetarum, ut Saturni, Jovis, Martis; Venus autem
et Mercurius ad quorum Coelum pertingit umbra, nunquam a se ita rece­
dunt, ut ex diametro Solis oponantur, adeoque non interponitur Terra inter
ipsos et Solem, ita ut possint ecclipsim pati.
Inferes:
Lucem tam in astris, quam in aliis sublunaribus esse ejusdem
speciei; ratio est, tum quia nulla est necessitas eos specie distingui, cum
summam habent similitudinem; tum etiam quia una lux intendit aliam quod
signum est, ipsas ejusdem esse speciei, et accidentaliter differant, secundum
magis et minus, adeoque etc.
Quaeres primo:
Cur non videantur alia astra Sole lucente, et quid sint il­
lae maculae in Luna?
Respondeo: quia magis sensibile impedit minus sensibile, non vero quasi
lux eorum extingueretur. Teste enim Plinio, si oculus in profundo puteo po­
situs esset, puro aere astra in pleno die viderent, ex eo quod radii solares ad
fundum putei non pertingant ex quibus oculus impediretur. Ad secundum
Dico
maculas illas apparentes esse partes Lunae rariores, quae non ita
retinent et reflectunt partes sive lumen Solis, nec proinde ista lucent, sicut
reliquae partes solidiores.
Circa ecclipsim Solis et Lunae observandum est, Luna tunc crescere
quando cornua mittit in orientem, tunc vero decrescere quando cornua mit­
tit ad occidentem. Sciendum etiam est, quod omne corpus opacum objectum
corpori luminosam faciat umbram, si corpus luminosum fuerit majus quam
corpus opacum, sphaericum, illuminabit plus quam mediam partem illius
corporis contra se positi; aliam vero partem relinquet obscuram et faciet
umbram piramidalem; si vero corpus luminosum sit aequale cum opaco, so­
lam medietatem illuminat, projicitque umbram ad modum columnae, nec
unquam talis umbra terminatur. Ratio est, quia propter aequalitatem radii
attingunt opacum in medietate, nec possunt amplius post corpus opacum
concurrere ad illuminandam partem spacii ut faciunt radii majoris luminosi.
Tandem si corpus luminosum sit minus illuminabit minus quam medietatem
opaci, et eo minus quo sunt viciniora, ex quibus sequitur, quod Sol cum sit
1...,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31 33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,...61