214
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
Sermo est hic de qualitatibus contrariis materialibus non autem spiritu­
alibus ut sunt assensus et dissensus, amor et odium, circa idem objectum,
hae enim sunt indivisibiliter opositae, et propterea in quovis gradu illas si­
mul esse repugnat. U t autem certa ab incertis separentur, suppone quali­
tates materiales contrarias in gradibus summis non posse naturaliter simul
esse in eodem subjecto, patet hoc experientia. Sentimus enim aliquod frigo­
ris remitti in aqua, quando ei applicatur agens callidum; sed hoc non ita eve­
niret, si possent naturaliter simul esse ut patet: ergo, etc.
Respondeo primo ad quaesitum: Qualitates contrariae possunt simul
naturaliter esse in eodem subjecto in gradibus remissis; ratio est quia idem
agens v.g. ignis potest agere et repati nisi contraria duo essent simul in eo­
dem saltem in gradibus remissis, quia necessario debet habere qualitatem
ratione cujus agit, et qualitatem contrariam secundum quam repatitur: ergo,
etc. Tum quia experimur aquam tepidam habere calorem, et frigus in gradi­
bus remissis: ergo, duae qualitates etc. Sed contra
Dices:
Magis oponitur calor et frigus in quocunque gradu, quam majus
et minus frigus; sed majus et minus frigus nequeunt esse simul in eodem
subjecto: ergo, neque calor et frigus in gradibus remissis. Consequenter eo­
dem modo oponuntur qualitates contrariae in gradibus remissis ac in gradi­
bus intensis; sed in gradibus intensis nequeunt naturaliter simul esse in eo­
dem subjecto: ergo, neque in remissis; ergo, etc.
Respondeo: distinguo majorem: magis oponuntur calor et frigus spec­
tata ipsorum praecise natura intrinseca, concedo majorem; spectatis aliis ra­
tionibus extrinsecis, nego majorem et concedo minorem, nego consequen­
tiam. Etenim calor et frigus magis oponuntur in gradibus remissis secundum
suas entitates quam majus et minus frigus, tamen haec posteriora magis sibi
oponuntur in ratione compatibilitatis in eodem subjecto; nam si subjectum
jam habet frigus majus omnino supplebit minus frigus, ipsiusque nihil tali
subjecto formaliter praestaret; et cum repugnet formam esse in subjecto
quin illud informet, repugnat etiam ut subjectum habens majus frigus aliud
frigus minus in se recipiat, habent enim repugnantiam ex hoc, quod nullum
sit agens creatum quod ea produceret, nec passum quod ea exigere possit
naturaliter; numquam enim aliquod agens potest producere frigus in sub­
jecto habente aliud intensum summe; ad consequentiam: nego majorem,
nam in gradibus remissis non oponuntur sibi secundum incompatibilitatem
in eodem subjecto, sed solum probat argumentum quod qualitates remissae
contrariae nequeunt esse in eodem subjecto in statu quieto, non vero in
statu mutuae expulsionis et pugnae. Sed dices
Contra:
Aristoteles quarto Metaphysicorum, textu 27 agit: Si contraria
essent simul etiam essent contradictoria; sed hoc non: ergo, etc. E t Scotus
1...,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39 41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,...61