Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
213
ei alimentum. Ad ultimum dico: illum ignem pertinere ad integritatem per­
fectionis et ordinis universi, ibi enim degens replet cuncta aere interstitium a
Terra usque ad Coelum protensum, ibi enim temperat secundae regionis
aeris frigiditatem et frigidissimos quosdam planetarum influxus.
Inferes secundo:
Esto elementa sint corpora pura non composita ex aliis
corporibus, sunt tamen corpora substantialia, ex partibus physicis, materia et
forma, substantiali conposita.
Inferes tertio:
Elementa inter se specie differre id enim perfecte indicant
eorum passiones, operationes, effectus, et loca diversa.
Inferes quarto:
Ignem inferiorem esse ejusdem specie cum superiori; ra­
tio est quia ex illis qualitatibus, quae se tenent ex parte formae, colligenda
est identitas essentiae; sed ignis inferior et superior habent ejusdem quali­
tates easdem utrique enim convenit calor, et motus sursum et solum dif­
ferunt secundum raritatem et densitatem vel paritatem ac mixtionem corpo­
rum aliorum, aliaque accidentia quae se tenent ex parte materiae, in qua ig­
nis reperitur, ac per consequens etc.
Quaestio secunda: Quot et quid sint primae qualitates?
Nota:
Ex jam dictis quatuor esse qualitates primas, calorem scilicet
frigus, humiditatem et siccitatem, quae ideo dicuntur primae quia sunt quae
neque ex se ipsis invicem, neque ex aliis, sed ex ipsis omnes aliae qualitates
fiunt. Haec est definitio earum ex qua definitione sequitur, quod tres debe­
ant habere conditiones. Prima est, quod una qualitas prima non debeat fieri
ex alia contraria, et etiam non contraria. Primum patet, nam cum hae inter
se ad invicem pugnent contrariae qualitates, certum est unam ex alia fieri
non posse; quod autem etiam ex non contraria fieri possit ostenditur. Nam
juxta Aristotelem, siccitas conjungitur cum summo calore in igne, calliditas
cum summo humore in aere, frigus cum summa humiditate in aqua, frigus
cum summa siccitate in terra: ergo, non fiunt ex se invicem, ac proinde hae
omnes qualitates sunt aeque primae. Secunda conditio est quod non fiunt ex
aliis et patet hoc: non enim est assignabilis aliqua qualitas sensibilis, ex qua
illae quatuor fierent. Tertia est quod omnes qualitates aliae ex ipsis fiant, et
hanc docet Aristoteles hic capite secundo dicens: Tenue oriri ex humido,
crassum ex sicco, mole ex humido, etc, quod non est ita intelligendum ut ex
singulis primis qualitatibus proveniat singula secunda, cum certum sit secun­
das qualitates provenire ex combinatione seu mixtione utriusque qualitatis
contrariae, ab Aristotele tantum assignantur illae, quae in tali mixtione
praedominantur, consequenter tantum sunt quatuor.
Quaeres:
An duae qualitates contrariae possint simul esse in eodem sub­
jecto?
1...,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38 40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,...61