Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
207
major Terra, illuminet plus quam medietatem Terrae, et plus in hyeme
quam aestate, quia in hyeme est Terra propinquior et in aestate remotior.
His notatis
Dico secundo:
Ecclipsis Solis est privatio luminis Solis in Terra propter
interpositionem Lunae inter aspectum nostrum et corpus solare.
Probatur, quia cum Sol habeat lumen suum a se, et non recipit illud ab
aliis planetis sicut Luna, et caeteri planetae accipiunt a Sole, aliter ecclipsari
et obscurari non potest, nisi per interpositionem alicujus corporis opaci,
unde corpus est Luna, quae dum conjungitur diametraliter sub eccliptica in
capite, vel in cauda Draconis, tunc obscurat Solem, quatenus propter opaci­
tatem suam, impedit radios solares ut ad nos pertingant, nam tunc illumina­
tur Luna, secundum medietatem suam aut etiam secundum majorem par­
tem secundum quam respicit Solem, et ab alia parte, qua nos respicit projicit
umbram versus aspectum nostrum, et sic obscuratur nobis claritas Solis.
Quemadmodum autem Luna non ecclipsatur nisi in plenilunio, sic Sol non
ecclipsatur, nisi in novilunio, et sicut Luna non semper quando est plenilu­
nium ecclipsatur, ita neque Sol semper, quando est novilunium, quia scilicet
non semper in dictis punctis aut prope illa Luna Soli conjungitur, sed fre­
quentius in alia parte. Hinc observa varios hujus ecclipsis esse effectus: Pri­
mo multum refrigeratur; secundo inducit ex tali refrigeratione vel maxime si
multiplicentur ecclipses sterilitatem Terrae, et consequenter famem; tertio,
quidam effectus oriuntur ex dominio alicujus planetae tunc regnantis. Sic
Saturnus tunc regnans causat morbos.
Dico tertio:
Ecclipsis Lunae est occultatio Lunae in umbra Terrae, orta
ex interpositione Terrae inter Solem et Lunam.
Probatur: quia cum Sol et Luna diametraliter inter se oponantur, tunc
vera habetur ecclipsis Lunae; atqui tunc est directa interpositio Terrae quae
est corpus opacum, inter Solem et Lunam, quae cum sit aeque corpus
opacum ex se, et obscurum, et a Sole participans lumen suum, hinc ecclipsim
patitur, si Terra interponatur inter ipsam et Solem. Consequenter etc.
Inferes primo:
Ecclipsim Lunae esse veram privationem luminis in Luna,
non sic autem ecclipsim Solis, hujus enim obscuratio est, est tantum aparens
defectus luminis in Sole.
Inferes secundo:
Ecclipsim Solis tempore passionis Christi Domini non
fuisse naturalem sed miraculosam scilicet supernaturalem. Ratio est quia
universalis ecclipsis Solis non potest esse, nisi in novilunio; sed tempore pas­
sionis Christi Domini non fuit novilunium sed plenilunium; nam certum est
14. luna Christum manducasse agnum pascale, et 15. luna fuisse passum.
Hoc enim est in diametrali opositione Lunae cum Sole; unde cum naturali­
1...,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32 34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,...61