200
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
tendum est Coelum partiale, et de hoc Coelo intelligitur id Genesi primo:
Dixit Deus fiat firmamentum et vocavit Deus firmamentum Coelum.
Probatur tandem de reliquis Coelis: nam super octo Coelos scilicet sep­
tem planetarum et octavum firmamentum, experti sunt astrologi duos alios
motus, unum primi mobilis quod ita velocissime movetur ab ortu ad oc­
casum, et ab occasu iterum ad orientem, super polos Mundi, ut secum dif-
erat et quasi rapiat omnes Coelos inferiores; alium motum etiam experti
sunt pro quo statuerunt Coelum christalinum seu aqueum sic dictum, prop­
ter similitudinem quam habet cum aqua. Tandem de Coelo empireo quod
est sedes beatorum certum est apud catholicos et colligitur ex innumeris
Sacrae Scripturae locis, non enim putandum est beatos esse in Coelis mo­
bilibus, et ad usum hujus inferioris Mundi deputatis: ergo dicendum est, eo­
rum habitationem esse in Coelo quodam sublimi et immobili, quod est em-
pireum, eo vel maxime quia sunt in loco, ut requiescant a laboribus suis. Ut
facilius ergo capiatis horum Coelorum numerum et nomina, capite et im­
primite hic hanc figuram, in qua solet exprimi totum, si verbis capere ne­
quiverint.
Figura 2
1...,16,17,18,19,20,21,22,23,24,25 27,28,29,30,31,32,33,34,35,36,...61