Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
205
Probabilius esse Coelos mobiles non distingui inter se specie sed tantum
numero. Ratio est: quia nullam habemus necessitatem multiplicandi hanc
specificam distinctionem. Ergo etc.. Potuisset quidem Deus constituisse
Coelos si voluisset distinctos; sed nullum signum habemus hujus divinae vol­
untatis: ergo Coeli sunt ejusdem speciei. Communis tamen sententia est
planetas inter se specie diferre. Ratio est, quia diversae proprietates et ef­
fectus arguunt distinctae specie naturam; sed planetae habent diversas pro­
prietates: ergo etc. Probatur minor: quia Saturnus est frigidus et siccus,
idemque temperamentum causat in nato; unde saturnici sunt melancolici,
cogitabundi, paucis sermonis, gravis, Jupiter autem est callidus et temperate
humidis, unde optimum temperamentum causat in nato in hoc signo nascun­
tur foviales ad honesta et justa propensi, fraudes et invidias detestantes, op­
timi ingenii, magnarum rerum amatores, litterales, fortunati etc.
Quaestio tertia: De luce, lumine ac ecclipsi astrologorum.
Lumen et lucem non esse formas substantiales, quia forma substantialis
non cadit sub sensus nostros; experimur enim nos videre lucem ac solares
radios a Sole ad nos transmissos item duae formae substantiales nequeunt
uno eodemque subjecto cohaerere, videmus autem in aere propriam for­
mam retinente respici lucem a Sole diffusam usque ad terram. Lumen igitur
et lux sunt formae accidentales, atque in hoc differunt inter se, quod lux in­
haereat corpori per se luminoso, ut v.g. in sole, igne etc. Lumen vero est
forma accidentalis in corpore luminoso producta in alio corpore ex se non
lucido, ut lumen in aere productum a Sole.
Dico primo:
Planetae suam lucem a Sole principaliter participant; stel­
lae vero fixae habent suam lucem principaliter a seipsis.
Probatur prima pars: Quia planetae ex diversa approximatione ad So­
lem minus vel magis luceant, qua etiam de causa Sol in medio planetarum
est constitutus ut melius posset illis lucem comunicare. Tum etiam quia alias
inter posita Terra inter Solem et Lunam dum fit ecclipsis deberet Luna ap­
parere lucida quod est contra experientiam. Dixi ‘principaliter’, quia non vi­
detur inprobabile planetas aliquid lucis a se habere, ut colligi potest ex eo,
quod in ecclipsi aliquid lucis luna retineat, quamvis nonnulli putent eam
etiam habere a Sole non quidem directe sed indirecte, quatenus scilicet illu­
minat Coelum, et Coelum quodamodo iterum Lunam.
Probatur secunda pars: Quia perfectius est stellas fixas habere lucem a
se ipsis, et nulla est experientia quod a Sole lucem mutuent, imo potius in
contrarium est experientia. Nam in ipsa meridie ex profundissimis puteis
possunt videri stellae fixae, cum tamen tunc illuminari non possint a Sole,
1...,21,22,23,24,25,26,27,28,29,30 32,33,34,35,36,37,38,39,40,41,...61