336
Hrlcać,
s.,
Summulaesive logica
parva ".
Prilozi
57-58
(2003), sIT. 303-386
Adhuc aliae conditiones solent ab aliquibus adduci, quae omnes facile
ad praedicta praeducuntur. Ex quibus facile deducitur quomodo sit arguen–
dum circa divisionem; a diviso enim ad omnia membra dividentia simul valet
consequentia et vicissim, tam affirmative quam negative; a diviso ad quod–
libet membrum dividens seorsim valet negative non veto affirmative, et con–
tra vero a quolibet membro dividente seorsim ad divisum valet affirmative
non vero negative; ab irno membro dividente ad aHud non valet affirmative
nec negative; quod omne facile potest reduci ad praxim in divisionem v.g.
animalis, quod dividitur in rationale et irrationale. Deducitur etiam quomodo
responderi debeat circa divisionem, si enim inquirat: Quae sit divisio? Re–
spondendum est: Est mathematica, physica, metaphysica vellogica; per se vel
per accidens. Si autem inquirat: Qualis sit? Respondendum est: Vel generis in
species, vel subiecti in accidentia, univoci in univocata, aequivoci
in
aequivo–
cata, bona vel mala, non autem vera vel falsa, quia, ut dictum est, veritas et
falsitas non sunt proprietates divisionis sed ennuntiationis de qua infra.
Quaestio Il' Quid et quotuplex sit propositio?
Nota I: Quod propositio et ennuntiatio sint idem et tantum penes diver–
sum respectum differant; nam si propositio ponatur sola, dicitur ennuntia–
tio, quasi simpliciter unum de alio ennuntians. Si vero ponatur in argumen–
tationem, dicitur propositio, quasi pro alio poneretur scilicet pro inferenda
conclusione.
Nota II: Quod Aristoteles duplicem tradat propositionis definitionem et
quidem primam ponit
I.
Peri hermeneias
cap. primo, dum ait: Propositio est
oratio verum vel falsum significans, ut v. g: Petrus est homo; Petrus est lapis.
Prima verum significat, secunda vero falsum importat; et
I.
Priorum
cap.
primo ait: Propositio est oratio affirmativa vel negativa alicuius de aliquo,
ut: Petrus est homo; Petrus non est lapis - quae definitiones ab omnibus
ferme summulistis recipiuntur; sed quia neutra explicat exacte essentiam
propositionis, quae esset univoce communis propositioni affirmative et
negativae, verae et falsae; ideo cum multis aliis aliter potest definiri: Propo–
sitio est oratio ennuncians unum de alio. Haec enim convenit tam propositi–
oni affirrnativae quam negativae, tam verae quam falsae.
Adverte tamen breviter quod in qualibet propositione tria considerari
possunt; quae autem sunt illa (Vide disputationem primam, quaestionem
primam).
Dividitur propositio ut sic in categoricam et hypotheticam.
Propositio categorica dicitur illa quae absolute et sine dependentia ab
alio enunciat unum de alio, ut: Homo est albus.
1...,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33 35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,...84