330
Hrl<Dć,
S., Summulae sive logica parva
'"
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
Prima est, quae verum vel falsum dicit, et ideo fit in modo indicativo, ut:
Homo est animal. Secunda est, quae licet perfectum sensum generat et quie–
tem animum audientis non tamen dicit verum vel falsum, ut si dicas modo
optativo: Utinam Deum timeres; vel imperativo: Deum time; vel interroga–
tivo: Quid facis; vel vocativo: O Deus omnipotens - et iuxta hos modos ora–
tio dividitur in: imperativam, optativam, interrogativam, vocativam, interro–
gativam (bis scriptum!).
Adverte tamen, ad orationem tria requiri; primo, plures voces; secundo,
ut tales voces quae sunt partes orationis significent illud idem extra ordinem,
ac in illa; tertio, ut tales voces seu partes orationis sint inter se grammaticali–
ter instructae.
Quaeres
II:
Quid sit modus sciendi ut sic et in quot partes dividitur?
Dicendum: Modus sciendi est oratio ignota distinete manifestativa in or–
dine ad scientias comparandas; ita communiter summulistae. Et explicatur:
Dicitur 'oratio', in quo convenit cum aliis orationibus, quae non sunt
modi sciendi; a quibus differt per caeteras distinctiones particulas.
Dico II: Modus ut sic recte et adaequate dividitur in definitionem et di–
visionem et argumentationem; et est communis. Probatur: Non dantur
plures nec pauciores modi sciendi quam hi tres; ergo haec divisio etc. Proba–
tur antecedens quoad utramque partem. Tot sunt modi sciendi quod sunt ig–
nota; obscura diversimode manifestabilia atqui haec sunt tantum tria; ergo
non etc. Probatur minor: Ignotum obscure vel est incomplexum vel com–
plexum; si est incomplexum, vel est manifestabile quoad essentiam et quid–
ditatem, et sic manifestatur per definitionem hane v.g: Homo est animal ra–
tionale; vel vero illud incomplexum est manifestabile quoad partes, et tunc
manifestatur per divisionem. Sic v.g. homo manifestatur per divisionem
hane, cuius alia pars est anima et alia corpus; si vero ignotum obscurum est
complexum, ut in hac: Petrus est risibilis - tunc manifestatur per argumenta–
tionem hoc modo: Omnis homo est risibilis; sed Petrus est homo; ergo Pe–
trus est risibilis. Ergo cum tantum sint tria ignota diversimode manifestabilia
tres tantum modi erunt sciendi, scilicet: definitio, divisio et argumentatio.
Objicies contra: Probando quod tantum unus sit modus sciendi; sola ar–
gumentatio est sciendi; ergo nec definitio nec divisio. Probatur antecedens:
Illud est tantum modus sciendi quod generat scientiam; sed sola argumenta–
tio generat scientiam; ergo sola argumentatio etc.
Respondendo antecedens negando, ad probationem distinguo maiorem:
Illud est tantum modus sciendi quod generat scientiam stricte sumptam,
nempe prout sumitur pro notitia certa et evidenti parta per discursum, nego
maiorem; illud est tantum modus sciendi quod generat scientiam minus