332
Hrkat, S., Summulae sive logica
Pa1\'Q
•••
prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
tio formaliter, et simul definitum denominative et accidentaliter, nego
maiorem; similiter distinguo minorem et nego consequentiam; frequens
enim est hoc in secundis intentionibus quod una sit formaliter talis et simul
alia denominative. Sic igitur formaliter est secunda intentio generis, denomi–
native vero est species universa1is. Intellectus enim per reflexionem potest
supra unam secundam intentionem inducere; sic igitur in proposito, quamvis
nequeat definitio simul esse definitum formaliter, potest tamen esse defini–
tio formaliter et essentialiter, et definitum denominative, ex quo enim habe–
tur, quod idem non definiatur per se ipsum, definitio nell1pe per definitum,
praeterquam quod hic definitio quae definitur sumatur in actu signato pro
ipsa secunda intentione, definitio vero quae ipsam definit sumitur in actu ex–
ercito; et sic ipsa Jefinitio quae hic definitur habet in actu exercito rationem
definiti, et in actu signato tantum rationem definitionis, non vero rationem
definiti, quae sunt diversa.
Dividitur autem definitio in definitionem metaphysicam et physicam.
Metaphysica est quae per conceptus metaphysicos naturam rei explicat;
et est duplex: quid<litativa scilicet et descriptiva.
Quidditativa, quae explicat naturam rei per differentiam essentialem ut
haec: Homo est animal rationale.
Descriptiva est quae explicat naturam rei per propriam passionem illius
ut haec: Homo est animal risibile.
Definitio physica est quae explicat naturam rei per causas physicas illius
ideoque etiam <licitur causa1is, et est duplex, essentialis scilicet et accidentalis.
Essentialis est quae datur per causas intrinsecas, quae sunt de essentia
compositi, ut sunt causae materialis et formalis, ut cum dicimus: Homo con–
stat corpore et anima.
Accidentalis est quae datur per causas extrinsecas, quae non sunt de es–
sentia compositi, ut sunt causae efficiens et finalis, ut cum dicimus: Homo
est productus a Deo et ordinatus ad vitam aeternam.
Ut vero aliquispossit cognoscere quando definitio est bona et quando
non, advertendae sunt hae quinque sequentes conditiones bonae definitio–
nis:
Prima est, quod definitio constat genere et differentia, quod est pro–
prium definitionis quidditativae metaphysicae, ut haec: Homo est animal ra–
tionale. Animal est genus, rationa1e est differentia vel a1iquo loco generis,
hae differentiae, quod convenit definitio physicae essentialis, ut haec: Homo
constat corpore et anima - in qua li 'corpore' ponitur loco generis, quia cor–
pus seu natura est quid determinabile per formam, sicut genus est contrahi–
bile per differentiam; li 'anima' ponitur loco differentiae, quia anima seu