HrkIlt. S.• SlImnJUlae sive logico parva
...
Prilozi
57-58
(2003). str. 303-386
325
tem denotat ut haedera, et pronosticum, quod rem futuram nobis significat,
ut nubes obscurae quae sunt pronosticum signum pluviae.
Hinc pro complemento advertes signum spectare ad primam mentis op–
erationem quia de ratione signi est, quod faci at tantum simpliciter innotes–
cere id cuius est signum; hinc quando diximus omnem causam sui effectus et
econtra, non ideo diximus esse signum, quod qui cognoscit effectum, possit
per discursum devenire in cognitionem causae, sed ex eo, quod excitata spe–
cie causae propter connexionem, quae est inter causam et effectum, excitan–
tur species eliam ipsius effectus.
Quaestio VIII: De universalibus seu praedicabilibus deque terminis
cathegoricis et praedicamentibus
Quamquam specialiter et fusius de his omnibus tractabimus in Logica
magna pro meliori tamen intelligentia aliquarurn rerum, maxime definitio–
num, quae constant genere et differentia, hinc enim in Dialectica, aliqua de
his praemittere ne pigeat.
Haec autem sunt huiusmodi universalia, nempe: genus, species, differ–
entia, proprium et accidens.
Genus ergo, prirnum praedicabile iuxta Porphyrium, est iIIud quod pra–
edicatur de pluribus specie differentibus in quid incomplete id est essentiali–
ter. Est autem genus triplex, scilicet:
Genus generalissimum seu supremum, et est iIIud quod supra se non
habet aliud genus; tale est substantia, et licet supra se substantia habeat
ens,
hoc non obstat, quia substantia sit genus supremum quia ensnon est genus
sed transcendens commune Deo et creaturis.
Secundum genus est subalternum seu medium et est iIIud quod tam su–
pra se quam infra se habet aliud genus. Tale est corpus, quod supra se habet
genus, nempe substantiam, et infra se habet aliud genus nempe animal.
Tertium est genus infimum et est iIIud quod infra se nullum habet aliud
genus, bene vero supra se; tale est li animal, infra quod nullum aliud genus
restat.
Species est id quod praedicatur de pluribus solo numero differentibus in
quid complete scilicet dicit totam naturam eorum et essentiam, ut homo;
nam quaerenti: Quid sit Petrus? Si respondes quod sit homo exprimis totam
essentiam.
Species dupliciter considerari potest scilicet vel ut subiicibilis vel ut pra–
edicabilis. Ut subiicibilis est illa quae ponitur sub genere et haec nequit esse
genus ut subiicibilis. Species praedicabilis est illa quae respicit inferiora et
haec respectu eorum potest esse genus. Species sub ista ratione subicibilita-