320
HrkDt, S., Summul••
sive
logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003),
str.
303-386
Rursus suppositio formalis propria dividitur in communem et singularem.
Communis est acceptio termini communis pro suo significato ut: Homo
est animal.
Singularis est acceptio termini pro re singulari tantum addito nomine
demonstrativo ut: hic homo, ille etc.
Communis suppositio subdividitur in simplicem, personalem et absolutam.
Suppositio simplex est acceptio termini communis pro ipsa natura com–
muni ab individuis abstracta, ut cum dicitur: Homo est species; animal est
genus - ubi homo et animal simpliciter supponunt pro se ipsis, et non pro
suis inferioribus, quia ut sic homini convenit specifica ratio non vero huic
homini singulari, et animali ut sic convenit esse genus est vero rationali etc.
Suppositio personalis est acceptio termini communis pro suo significato
mediato ideo pro suis inferioribus; ut dum dico: Omnis homo curit - curere
enim non competit naturae humanae secundum se consideratae, sed imme–
diate individuis etc.
Suppositio absoluta est acceptio termini communis pro suo significato
tam immediato quam mediato, ut: Animal est homo. Homo enim supponit
hic, tam pro natura humana, quod est primum eius significatum, et pro indi–
viduis omnibus naturae humanae quae sunt mediatum eius significaturn; et
hane suppositionem agnosces si praedicatum indifferenter tam naturae hu–
manae, quam inferioribus conveniat, ut in propositione: Homo est risibilis -
hoc praedicatum risibilis, convenit tam naturae humanae quam inferioribus
scilicet Petro, Paulo etc; hine a suppositione absolute supponente valet de–
scensus ad inferiora ut: Homo est risibilis; ergo Petrus est risibilis - ex quo
habes propositionem simplicem et personalem esse contrarias,absolutam
vero esse mediam inter has et neutramque participantem.
Personalis subdividitur in distributivam, collectivam, determinatam et
confusam. Distributiva est acceptio termini communis pro singulis inferiori–
bus distributive sumptis, ut : Omnis homo est animal- ubi homo distributive
supponit, quia praedicatum animal omnibus et singulis hominibus conveni!.
Collectiva est acceptio termini communis pro omnibus suis inferioribus
simul sumptis, ita ut praedicatum non singulis seorsim sed omnibus singulis
conveniat, ut: Omnes apostoli sunt duodecim - ubi apostoli supponit collective.
Determinata est acceptio termini communis pro aliquo ex eius inferiori–
bus determinato ut: Aliquis homo cras morietur - ubi homo determinate
supponit quia saltem Deus scit, qui sit ille homo, qui cras morietur.
Confusa est acceptio termini communis pro aliquo ex eius inferioribus
in determinato, ut: Aliquis equus est necessarius - ubi li equus confuse sup-