318
Hrkać,
S., Summulaeslve
10gic4
parva ••• Prilozi 57-58(2003),
str.
303-386
Oppositi contradictorii sunt illi qui opponuntur secundum affirmatio–
nem et negationem ita ut quando unus affirmat et alter negat et eeontra, ut
homo et non homo etc.
Pro quorum notitia meliori sciendum est tres eonditiones necessario re–
quiri ad hoc ut termini pertinentes repugnantia dieantur oppositi.
Prima est, ut tales termini comparentur inter se respectu eiusdem su–
biecti, hine non valet si unus dicatur de uno et alter de alio subieeto ut de
lacte album et nigrum de corvo etc.
Secunda est conditio, ut tales termini dicantur eiusdem respectu partis
subieeti et eiusdem rationis; hinc non sunt opposita si Aediops dicatur albus
secundum dentes et niger secundum alias partes corporis.
Tertia est conditio, ut sint respectu eiusdem temporis, hinc non valet si
dicatur: Petrus hodie est doctus; Petrus eras non erit doctus etc.
Ex
defectu
harum conditionum termini oppositi repugnantes possunt fieri non repug–
nantes. Secus est de terminis disparatis, hi enim numquam possunt fieri non
repugnantes: disparitas est enim quia termini oppositi dicunt formas acci–
dentales, quae in se possunt variare, sed vel abesse vel adesse a subiecto suc–
cessive; disparati vero important essentias et naturas quae non possunt vari–
ari, nisi ipsae res destruantur cuius sunt essentiae. Sic numquam possunt
duae naturae simul aut successive verificari de eodem. Hine lapis et lignum
numquam de eodem possunt verificari, quia sunt disparata; bene vero
possunt termini oppositi de eodem verificari, et hoc successive vel secundum
diversas rationes. Sic filius respectu sui
filii
potest dici parens; videns post
aliquod tempus potest fieri caecus; et callidum potest fieri frigidum et album
non album.
Quaestio Vl: De variis proprietatibus et affectionibus terminomm
Postquam de mUltiplici terminorum ineomplexorum et simplicium divi–
sione ac diversitate egimus, agendum restat de eurum proprietatibus et af–
feetionibus, quae communiter septem numerantur, scilicet: suppositio, sta–
tus, ampliatio, restrictio, alienatio, diminutio et appellatio, quarum examen
duabus sectionibus absolvemus; et quia suppositio praecipua est inter eas,
maximeque notanda, quae circa ipsam dicentur, ideo de ea hac in prima sec–
tione agitur.
Sic igitur
Sectio I:
Quid et quotuplex sit suppositio?
Adverte primo, quod cum termini plura significare possint, ut hic termi–
nus homo, qui immediate significat naturam humanam, mediate Petrum et