HrlaJt, S., SUmnI"I••
sive
logico
p"rva
...
Prilozi
57-58
(2003),
sir.
303-386
311
copula materialiter sumpta est extremum propositionis, concedo consequens;
formaliter sumpta, nego consequens. Ad intelligendam hanc definitionem
sciendum est: verbum
est
et similia posse sumi dupliciter, nempe materialiter
et formaliter. Formaliter sumitur quando retinet suam significationem, hoc
quando affirmatur vel negatur aliquid de aliquo, ut in hac propositione:
Homo est animal -
est
hic retinet suam significationem, affirmatur de ho–
mine quod sit animal; quando vero non retinet suam significationem for–
malem, id est non affirmans vel negans aliquid de aliquo, sumitur materiali–
ter et est copula talis materialiter, ut in hac propositione: Est. Est mono–
syllabum hic sumitur pro nuda voce et non significatione formali id est affir–
mando vel negando, et haec potest esse extremum propositionis.
In
primo
sensu dicitur copula qua talis seu copula formalis talis et reduplicativa; in se–
cundo vero sensu dicitur copula quae talis seu significatione talis. Haec pro
defensione definitionis termini ut sic sive logici sufficiant.
Quaestio II: De variis terminonIm divisionibus ratione significationis
Inter terminorum varias distinctionesprima est divisio termini ut sic in:
mentalem, vocalem et scriptum.
Mentalis est ille, qui mente concipitur.
Vocalis, est ille qui ore profertur.
Scriptus est ille, qui calamo scribitur, v. g. iste terminus 'homo' qui men–
te potest concipi, ore proferri et calamo scribi.
Deinde dividitur terminus mentalis in significativum et non significati–
vum. Significativus est ille, qui aliquid significat ut 'lapis' etc.
Non significativus est ille, qui nihil significat ut 'plictri', 'pafoi', 'puf,
'paf etc.
Terminus significativus dividitur in naturalem et ad placitum.
Naturalis est idem, qui ex sua natura significatum importat, et apud om–
nes idem repraesentat, ut gemitus infirmorum.
Ad placitum est ille, qui ad voluntatem primis instituendis aliquid signi–
ficat, ut v. g. panis etc.
Terminus significativus ad placitum subdividitur in categorematicum et
syncategorematicum.
Categorematicus est ille, qui absque ulio consortio potest esse subiec–
tum vel praedicatum in propositione ut, homo, animal; bene enim dicitur:
homo est animal; vivens est animal etc.
Syncategoremathicus est ille, qui per se nihil significat, nisi cum consor–
tio et adiutorio alterius cuius significationem modificet ut: omnis, nullus, ali–
quis etc; unde notat Tataretus,
Pnmo tractatu,
terminum syncategoremati-
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...84