Hrkat, S., Sununulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
309
dae et tertia tertiae mentis operationi, et quidem: in prima agitur de termi–
nis ac aliis pertinentibus ad ipsam; in secunda agitur de enuntiatione seu
propositione, et in tertia de discursu syllogistico seu argumentatione, eius
figuris, modis ac fallaciis etc.
Sic igitur
PrOlllSio ad primam disp"tationem
Unumquodque novissime censemus, inquit Philosophus, cum prirnas
causas et prima principia usque ad elementa noverimus propria vero co–
gnoscimus, adelit Scotus, quatenus terminos cognoscimus, ea siquidem per–
fectissima est notitia, quae habetur ex terminis perfectis cognitis; unde patet
quam necessaria sit terminorum cuiuscumque facuItatis perfecta notitia; di–
camus ergo cum eodem Doctore Subtili: Domine Deus, qui es terminus sine
termino, da nobis, ut de termino recte loquamur.
Disputatio I: De terminis eorumque divisionibus et affectionibus
Quaeslio
I:
De lermino ul sic
Adverte primo, terminum in generale acceptione, significationes sui va–
rias habere. Aliquandoterminus significat finem rei, ut dum dicitur terminus
vitae seu mors; aliquando enim solum pro fine sed et initio pro quo partes
extremae Paculi, Savi, Travii etc dicuntur termine paculiari. Hic autem ter–
minum sumimus pro extrema propositionis; pro cuius notitia meliori.
Adverte secundo, quod propositio non sit aliud quam
orati~
enuntiatio–
nis unum de alio, ut in hac propositione: hoc est animal rationale. In quali–
bet autem propositione tria considerare possum, nempe: subiectum, praedi–
catum et copulam. Subiectum est id quod subiicitur alteri seu de aliquo aliud
dicitur, affirmatur vel negatur. Praedicatum est illud, quod de subiecto dici–
tur. Copula vero est unio seu nexus praedicati cum subiecto, ut in hac pro–
positione: Petrus est homo. Petrus est subiectum; nam Petrus subiicitur
praedicato, scilicet homini; et homo dicitur praedicatum, quia de Petro dici–
tur homo, seu enuntiatur. Si tam Petrus quam homo dicuntur termini propo–
sitionis, verbum
eSI
est copula seu unio horum terminorum, scilicet praedi-
cati cum subiecto etc.
Dico: Terminus est extremum propositionis, est in re communis, et fun–
datur in definitione Aristotelesubi definiens ipsum dicit: Terminus est ille in
quem resolvitur propositio, tamquam subiectum et praedicatum, et hic et de
quo id, de opposito vel separato, esse vel non esse judicatur; in qua defini–
tione Aristoteles resoIvitur propositionis destructionem, sed si propositio
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...84