Hrlwt,
S..
SummulDe si.,.logico parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
307
Primo, aliquando sumitur sapientia pro bono Spiritu Sancti, quo fit, ut
divina nobis sapiant et de his quasi de natura qualitatis iudicemus et in ipsis
delectamur sicut gustus ex ipsa naturali affectione iudicat de saporibus.
Secundo, sic pariter aliquando sumitur sapientia pro excellenti peritia in
qualibet arte. Sic pariter Paulus,
Prima Corint.
tertio, vocavit architectum sa–
pientem id est peritissimum in illa arte.
Omnibus tamen his acceptionibus sapientia hic sumitur pro quandam
sublimiori rerum cognitione unde hic sumpta sapientia definitur: Cognitio
per rerum causas altiores - ut Aristoteles inquit
I.
Metaphysicorum:
Sapien–
tis est considerare causas altiores; unde quando quis res in sublimioribus
causis sperculatur tanto sapientior habetur adeoquae illae scientiae quae per
sublimiora principia res cognoscunt dicitur nomine sapientiae. Sapientia
ergo sic sumpta dividitur in naturalem et supernaturalem.
Supernaturalis est quae cognoscit res per causas sive principia super–
naturalia qualia sunt principia fidei et dicitur TheologiiI. Naturalis sapientia
est illa, quae ex principiis naturalibus procedit, et haec dicitur Philosophia,
quae iterum primaria sui divisione dividitur in quatuor partes nempe: Logi–
cam, Physicam, Metaphysicam et Moralem; quarum definitiones suis locis
assignabuntur.
Nomen itaque hoc Philosophia vox graeca est quod latine idem ac amor
sive studium sapientiae; est et philosophus idem quod amator sapientiae;
quae denominatio ortum ducit a Pythagora; prius enim philosophi 'sophi'
appellabantur id est sapientes, quod vero non ita vocentur advertit s. Au–
gustinus, libro
De Civitate Dei,
capite primo vitanda causa, a Pythagora in–
ventum, et li 'sophiam' id est sapientiam in 'philiam' et li philosophum in
'sophum' mutatum est.
Si vero rem philosophiae inspexeris cum Platone ita eam definies: Philo–
sophia est cognitio rerum humanarum divinarumque; vel cum Aristotele:
Philosophia est cognitio /rerum! uti sunt seu per suas causas. Si enim prin–
cipia seu causae per quas cognoscuntur humana vel divina sint altissima vel
universalissima et dicitur 'Sapientia'; si vero sint supernaturalia, dicitur
'Theologia'; si demum pure naturalia, dicitur 'Philosophia' sive 'Sapientia
naturalis'.
Tandem cum recentioribus ita definitur: Philosophia est cognitio trac–
tans tam de rebus spiritualibus quam naturalibus ac moralibus, per mera
principia naturalia acquisibilis.
Prima pars huius definitionis ostendit obiecta sive res circa quas ver–
satur. Hoc enim partim sunt corporales ut Coelum, Terra et alia elementa;
partim sunt spirituales, ut anima hominis eiusque operationes intellectuales;
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...84