Hrkat. S., Summu/ae sive /ogica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
317
v. g. dicendo, est homo, quod est animal; homo est; ergo et animal, dicuntur
termini pertinentes sequella.
Adverte si ad invicem comparentur? Si se mutua excludunt, dicuntur
pertinentes repugnantia, ut v. g. est album, quod est nignlm non. Sed sunt
qui nec se mutua inferunt, nec se mutua excludunt, ut v. g. dives et sapiens.
Si ad invicem comparentur, de quibus nequit inferri consequentia affirma–
tiva vel negativa dicendo: est dives, ergo est sapiens; neque econtra: est sapi–
ens, ergo dives.
Termini pertinentes sequella sunt duplicis generis, primo quando unus
est superior et alter inferior id est quando unus est universalior et magis late
patens quam alter, tunc enim affirmative recte infertur superior ex inferiori,
non autem econtra, ut v. g: Est Petrus quod homo - non vero econtra: Est
homo, quod est Petrus. Negative vero recte infertur minor ex superiori, ut v.
g. Non est homo, ergo nec Petrus - non vero econtra: Non est Petrus, ergo
non est homo.
Secundo, quando sunt convertibiles ac aeque late patent, tum ex uno ad
aliud recte infertur consequentia dicendo: est bonum, quod verum - et econ–
tra: est verum, quod bonum. Similiter in synonimis valet consequentia af–
firmativa sicut anegatione unius ad negationem alterius, v. g. est gladius,
quod ensis, et econtra est ensis, quod gladius; similiter anegatione unius ad
negatione unius ad aliud valet consequentia dicendo: Non est gladius, quod
non ensis - et econtra: Non est ensis quod non est gladius.
Termini pertinentes repugnantia enim sunt duplices. Alii sunt oppositi,
alii disparati. Disparati sunt qui non habent tantum repugnantiam inter se
quantam cum alio tertio ut v. g. lapis et argentum etc; qui termini non ha–
bent tantam repugnantiam nec diversitatem inter se quantam habent cum
tertio, nempe ligno etc.
Termini oppositi sunt illi, qui magis inter se repugnant quam cum uno
tertio v. g. dulci vel amaro; contra album potest esse et dulce et amarum,
non vero potest esse nigrum.
Termini oppositi adhuc sunt quatruplices, nempe: relativi, privativi, con–
trarii et contradictorii. Oppositi relativi sunt illi qui per relationes mutuas op–
positas ad invicem referuntur se invicem excludendo, ut: pater et filius etc.
Oppositi privativi sunt illi, quando unus significat formam, et alter car–
entiam eiusdem farrnae in subiecto apto ad habendam talem formam ut
videns, caecus etc.
Oppositi contrarii sunt duae formae positivae ablato subiecto se ad in–
vicem expellentes ut album et nigrum etc, callidum et frigidum etc.