308
Hrka~
s.,
Summu/ae sive /ogica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
partim morales uti sunt actiones morum, et ad civilem vitam recte se compo–
nere.
Per secundam partem differt Philosophia a Theologia. Haec enim per
principia supernaturalium rerum habetur, ut articuli sunt fidei, spei et chari–
tatis.
Sic itaque definita Philosophia dividitur in moralem, naturalem et ratio–
naiem. Moralis dividitur in: Eticam, Politicam et Oeconomicam; naturalis
dividitur in: Mathematicam, Metaphysicam et Physicam; rationalis vero est
ipsa Logica; ad hane ergo priusquam descendemus locum gravium authorum
methodum praecedat sequens
Brevis introdnctio in universam Aristotelis philosophiam seu
logicam quam vulgo S u m m u I a sdicimus ad mentem doctoris
subtilissiml Ioannis Duns Scoti
Haec introduetio Logicae parvae seu Summulae vulgo dietae solent
etiam Dialectica dici. Dialectiea dicta a Graeco verbo 'dialegome', quod La–
tine idem est ac sermocinare ac ratiocinari; unde definitur Dialectica quod
sit scientia docens bene ac ordinate definire, dividere et argumentari. Dia–
lectica haec, prout ex ipsius definitione patet, summe est necessaria; hanc
qui negant his scientiis acquirendis perpetuo calligant et errant, falsa pro
veris apprehendunt, erronea iudieant reeta et direetione dialeeta destitutae
errant omnes tres mentis operationes. Est autem mentis operatio: Cognitio
intellectus per quam cognoscit aliquid. Haee ergo operatio mentis est triplex
scilicet simpex apprehensio, iudieium et discursus.
Simplex apprehensio est cognitio intellectus qua cognoscitaliquod obi–
eetum simpliciter, non affirmando vel negando de eo quidquam, ut dum di–
cit v. g. apprehendo hominem, nihil de eo affirmando vel negando.
Iudicium est cognitio intelleetus per quam cognoscit aliquod obieetum,
de eo affirmando vel negando aliquid, ut dum cognosco hominem iudieando
quod sit homo rationalis, albus, niger etc, vel negando de ipso, quod sit
equus, bos ete; et dividitur in affirmativum vel negativum.
Discursus est cognitio intellectus per quam ipse unum judicium infert de
alio, ob eorum neeessariam connexionem ut, postquam intelleetus iudicavit
de Petro quod sit homo, deducit et infert: ergo est animal rationale, et dici–
tur discursus.
Igitur iuxta has tres mentis operationes hunc traetatum dividemus in
tres partes seu disputationes. Prima correspondebit primae, secunda secun-