314
Hrlcać,
s.,
Summulae sive logica parva
.••
Prilozi
57-58
(2003), sir. 303-386
Quaestio
IV:
De multiplicatione terminorum in ordine ad res significatas
Divisio termini, quae ex parte rei significatae sumitur et in terminum
communem seu universalem et singularem et partialem.
Terminus communis est ille qui significat aliquid commune pluribus ita
ut etiam singulis seorsim sumptis conveniat, cum suis in iisdem multiplicati–
one ut homo, qui convenit omnibus hominibus et singulis seorsim.
Terminus singularis est ille, qui unam rem singularem seu particularem
tantum significat, vel plura per modum unius, ut Petrus, senatus, populus etc
licet senatus plures significet, quia tamen eos per modum unius significat;
ideo dicitur singularis terminus, et quia de eis non potest seorsim praedi–
care; ideo dicitur singularis collectivus.
Ex
quo habetur quod 'Deus' non sit
terminus communis, licet enim tribus personis divinis conveniat, non tamen
cum sui in iisdem multiplicationem. Unde communiter apudauctores est, ut
aiiquid sit commune non est necesse, quod actualiter multiplicetur in illis,
sed sufficit, quod ex natura sua non repugnet rei multipJicatio uti licet actu
non sint plures solos, non tamen repugnet plures esse, ideo terminus solum
est communis; licet etiam nomen Petrus conveniat pluribus qui hoc nomine
gaudent, non tamen res, et ideo Petrus singularis dicitur.
Terminus dividitur adhuc in collectivum et divisivum.
Terminus collectivus est ille qui dicitur de pluribus seorsim collective
sumptis, et non de quolibet ex illis ut Populus Romanus qui dicitur de omni–
bus incolis Romanis, et non separatim de quolibet ex illis.
Terminus divisivus est ille qui dicitur de pluribus seorsim sumptis, ut si
diceretur: Cives Romani erant nobiles - hoc debet intelligi de singulis seor–
sim sumptis.
Terminus communis dividitur in transcedentaiem et non transceden–
taiem seu Jimitatum. Transcedentalis est ille qui convenit omnibus, per om–
nia vagando, ut: res, gens, unum, bonum, aliquid, verum - qui hoc vocabulo
sunt comprehensi
reubau
-
hoc est: res, ens, unum, aliquid, bonum, verum.
Terminus Jimitatus est ille qui pluribus quidem communis est rebus, non
tamen omnibus, cum sit in determinato genere et praedicamento, ut animal,
quod convenit homini et equo non tamen lapidi.
Terminus singularis subdividitur in determinatum et in indeterminatum
seu vagum. Terminus determinatus est ille qui rem singularem determinate
significat, et hoc vel per proprium, ut Petrus et Paulus etc vel per nomen
commune tamen addito pronomine demonstrativo uti: hic homo, ille homo etc.
Terminus indeterminatus seu vagus est ille qui rem unam singuJarem vel
plures fuse et indeterminate significat ita ut non possit magis intelligi hoc vel