310
Hrkot. S., Summuiae sive /ogico parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
examinetur sic id quod inveniretur iudicatum et subiectum in tali proposi–
tione est terminus, vel si destructionem, adhuc subiectum et praedicatum
erit terminus et non copula, quia haec est expressa et formalis ratio uniendi
praedicatum et subiectum. Probatur: In hac definitione recte explicatur na–
tura termini; ergo haec definitio bona. Probatur: Antequam in illa defini–
tione recte explicatur natura termini alicuiuscumque alterius, quod constat
ex genere, per quod conveniat cum aliis terminis, et differentiis, per quod
haud differre ab aliis, sed id definitio facit, ergo recte explicatur natura ter–
mini. Probatur minor in definitione hac liextremum ponitur loco generis,
nam per quod terminus dialecticus convenit cum aliis terminis, ut termini
agri, Savi, Paculi etc qui non sunt dialectici et li propositionis differt ab illis,
quia isti termini, ut agri, Savi, Paculi etc non sunt propositionis; ergo haec
definitio constat genere et differentia; hinc vides, quod extremum proposi–
tionis habet necessariam connexionem propositionis et subiecti, quod autem
non est extremum propositionis nec potest esse subiectum nec praedicatum
in ea.
Objicies: Definitio non competens soli definito non est bona; sed haec
non est competens; ergo, non est bona. Maior patet, ut vidimus in regulis
bonae definitionis; probatur minor: Haec definitio competit etiam copulae,
ergo non est competens soli definito. Probatur antecedens in propositione:
Petrus homo est; li 'est', est extremum propositionis, quod est copula; ergo
competit etiam copulae.
Respondeo concedendo maiorem et negando minorem; ad probatio–
nem nego antecedens, ad huius probationem distinguo antecedens in propo–
sitione: Petrus homo est; hic
est,
est extremunl propositionis secundum gram–
maticos et eorum dispositionem grammaticalem, concedo antecedens; se–
cundum modum intelligendi logicalem et eorum sensum, nego antecedens;
qualitercumque enim grammaticus locat et disponet in propositione copu–
lam sive in primo sive ultimo loco, semper logicus intelligit ipsum esse nex–
um praedicatum cum subiecto, et consequenter medium, non extremam un–
ionem, non terminum, quia per ipsam concipit unum extremum convenire
alteri.
Dices contra solutionem: Secundum logicos bene dicitur copula verbum
est, est nexus; atqui in hac propositione copula seu verbum 'est', est extre–
rnum propositionis et secundum modum intelligendi logicalem; ergo ipsam
nedum secundum grammaticos sed etiam secundum modum intelligendi 10-
gicalem est extremum propositionis.
Respondeo negando maiorem distinguo minorem: Atqui in hac proposi–
tione verbum
est
materialiter sumptum est extremum propositionis, concedo
maiorem; formaliter sumptum, nego maiorem et distinguo consequens; ergo
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,...84