316
Brkat, S., Summulaesive logicD parva
".
Prilozi
57-58
(20()3), sir. 303-386
Adhuc dividitur terminus in finitum et infinitum.
Terminus finitus est ille qui rem finitam et limitatam significat, ut homo,
lapis etc.
Terminus infinitus est ille qui nihilIimitatum significat, sed potest innu–
meris rebus applicari, ut
non homo, non lapis
etc, qui de omnibus dici potest
excepto homine.
Termini redduntur infinitantes praeponendo eis negationem, ut patet in
lato exemplo. Terminus ulterius dividitur in ultimatum et non ultimatum.
Terminus ultimatus est ille quando cognoscitur res significata per vocem
aliquam aut scripturam, ut cum audis vel legis vocem hane 'homo', et per
eam concipis id esse animal rationale.
Terminus non ultimatus est ille, quando concipitur sola vox aut scrip–
tura, non res significata per aliquam vocem, sic Graecus, ignarus latinae lin–
guae, audiens hane vocem homo format sibi conceptum non ultimatum, quia
non concipit significatum eius, sed tantum sonum vocis.
Tandem hoc ex capite dividitur terminus in positivum, privativum et
negativum.
Terminus positivus est ille qui a1iquid positive significat, ut homo, lapis etc.
Privativus est ille qui dicit carentiam formae in subiecto apto ad illam
habendam, ut v. g. caecitas in homine.
Negativus est ille qui dicit carentiam formae in subiecto inepto ut visio
in lapide.
Ultimo dividitur terminus in formalem et obiectivum, in directum et re-
flexum.
Terminus formalis est ipsamet cognitio obiecti ut actus intellectus:
Obiectivus est ipsum obiectum cognitum, nempe homo vel equs etc.
Directus est cognitio qua cognoscitur aliqua res sine advertentia cogni-
!ionis, et dicitur rectus, quia intellectus recta via tendit in obiectum.
Reflexus est cognitio mediante qua intellectus, nedum cognoscit obiec–
tum, sed etiam advertit cognitionem qua cognoscit obiectum, et dicitur re–
flexus, quia intellectus se reflectit supra cognoscentem.
Quaestio
v:
De terminorum collatione inter se seu de peJ1inentia
et oppositione terminorum
Termini iam !raditi et explicati si comparentur et ad invicem referantur
vel sint pertinentes vel impertinentes. Primi sunt quando se mutua inferunt,
et se mutua excludunt. Si se mutua inferunt dicuntur pertinentes sequella ut