324
Hrlca4 S., Summul..sive logic_
parva
...
Prilozi S7-S8 (2003), sir. 303-386
ent nos venire in cognitionem alterius absque eo, quod sui ingererent cogni–
tionem sensibus utpote materialibus. Sed non advertit Pontiusquod s. Au–
gustinus tantum definiverit signum stricte sumptum, et pro hoc statu alliga–
tionis ad sensum nobis deserviens seu signum sensibile.
Signum latius sumptum dividitur in formale et instrumentale.
Prirnum est quod absque sui cognitione aliquid repraesentat, ut: cogni–
tio, visio - per quas cognosco cognitum obiectum sed ipsam cognitionem
prius non cognosco nec visionem video; et hoc signum formale vocat Scotus
praecise rationem cognoscendi, quatenus est praecise
quo
aliquid cognosci–
tur, et non
quod
cognoscitur.
Signum instrumentale est illud in conclusione definitum, quod enim a
Scoto, in II., dist. 3., quo 9., vocetur
medium cognitum,
quia ut ducit in cogni–
tionem signati prius petit ipsum cognosci.
Signum instrumentale adhuc duplex est: aIiud naturale, aliud artificiale
seu ad placitum. Prirnum est quod ex natura sua independenter ab hominum
voluntate aliquid repraesentet, ut fumus ignem et universaliter omnis effec–
tus, praesertim si sensibilis sit, est signum causae iuxta sensum definitionis
allatae. An vero etiam causa sit signum naturale sui effectus? Probabilius
videtur ratio est quia effectus est signum naturale suae causae, quod propter
naturalem connexionem quam habet cum ipsa, quoties excitantur species
effectus, solent etiam excitari effectus ipsius causae; atqui similiter quando
excitantur species causae, excitantur etiam species effectus; ergo causa po–
test dici signum naturale sui effectus, unde a theologis sacramenta dicuntur
causa et signum gratiae.
Signum artificiale seu ad placitum est quod ex hominum impositione et
voluntate aliud repraesentat, ut haedera quae repraesentat vinum venale; ex
his potest signum tam naturale quam artificiale in vocibus et in rebus reperiri.
Signum naturale in vocibus est
V.
g. gemitus, risus.
Signum naturale in rebus est fumus qui indicat ignem, cicatrix quae ante
acceptum vulnus repraesentat.
Signum ad placitum in vocibus est v. g. homo, leo etc.
Signum ad placitum in rebus est
V.
g. dicta haedera.
Dividitur adhuc signum in practicum et speculativum.
Prirnum est quando significando rem v. g. simul ipsam efficit, ut causa,
quae est signum effectus, et simul ipsum efficit.
Secundum est quando praecise ducit in cognitionem alterius, illud enim
efficiendo, ut haedera, quae est signum vini venalis, et illud non efficit.
Demum dividitur signum in rememorativum, quod rem praeteritam in–
dicat ut cicatrix ante acceptum vulnus, demonstrativum, quod rem praesen-