328
Hrl«l~,
s.,
Summul.e sive logic. parva
...
Prilozi
57-58
(2003), sir. 303-386
Nam significare tempus, est significare rem quae est tempus, ut hora,
dies, mensis etc. Connotare tempus est aliquid significare, quod determinato
tempore fieri solet, ut caena, prandium, ientaculum etc.
Consignificare tempus seu significare cum tempore est significare rem
esse vel non esse, fieri vel non fieri in aliquo tempore ut curo, quod signifi–
cat cursum fieri tempore praesenti, unde sequitur, quod et nomen possit sig–
nificare et connotare tempus, non tamen potest consignificare tempus seu
significare cum tempore.
Dicitur 'cuius nulla pars separata idem significat', ut notionem distin–
guatur ab oratione, cuius partes retinent eandem significationem quam ha–
bebant in oratione. Hinc et 'dominus' et 'respublica', aliquid separata posint
significare ut do-minus et res-publica, tamen non significant idem quod co–
niuncta, sed aliquid aliud.
Dicitur 'finita' ut excludantur a ratione notionis omnia infinita ut non
homo, non lapis etc. Dicitur 'recta' ut excludantur casus obliqui, quales sunt
omnes praeter nominativum, et etiam ut excludantur termini syneategore–
matici, qui non dicuntur recti, eo quod se solis nequeunt in propositione col–
locari.
Aliquae solent esse divisiones nominis, quae magis ad grammaticos
quam ad dialeeticos spectant et idem dicendum est de a1iquibus divisionibus
verbi sed qua hic tantum definit Aristoteles nomen et verbum logicale; ideo
illas brevitatis causa ommitto.
Dico II: Verbum est vox significativa ad placitum cum tempore, cuius
nulla pars separata idem significat, finita et recta, et est semper eorum, quae
de altero dicuntur.
Nota: Est Aristotelis, primo
Peri Hermeneias,
eapite 30. Primae duae
particulae patent ex explicatione nominis, reliquae explicantur.
Dicitur u1terius 'finita' ut excludantur verba infinita, ut non amo, non
studeo etc.
Dicitur 'recta' ut exludantur rationes modi, et tempora per tempus prae–
sens indicativi modi: quia alia tempora et modi ad praesens et ad indicati–
vum referuntur, et sunt potius modi et tempora verborum quam verba et li–
cet ex verbis praeteriti et futuri temporis construantur propositiones v.g:
Aristoteles audivit Platonem - et: Antichristus nascetur; tamen hae proposi–
tiones sunt potius grammaticales et non dialeeticae, quia Dialectica agit de
veritate et falsitate, et cum veritas et falsitas aliorum temporum dependeat a
tempore praesenti (ideo et haec propositio est vera: Aristoteles audivit Pla–
tonem - quia olim tempore praesenti verum fuit dicere: Aristoteles audivit
Platonem) igitur hoc solum tempus praesens consideratur a dialecticis ex