Hrkat, S., Summulae sive IQgico parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
335
dividitur. ut homo in animalitatem et rationalitatem. Et haec divisio dicitur
metaphysica et pertinet ad metaphysicos.
Tertio dicitur divisum totum logicum et est quaedam ratio quae alogico
consideratur ut quid commune pluribus illam participantibus. ut quando ani–
mal dividitur in rationale et irrationa1e. Quae divisio dicitur logica ideoque
de illa praecipue agimus in praesenti.
Ex
quo cognoscitur quod prima defini–
tio est propria divisionis logicae. secunda vero divisionis in communi. prout
omnes supradictas sub se comprehendi.
Haec ergo divisio logica dividitur in divisionem per se et per accidens.
Divisio per se dicitur quando divisum per se convenit inferioribus ut
quando animal dividitur in rationale et irrationale. Haec essentialis divisio
vel est transcendentalis vel generis in species. vel speciei in individua. ad
quorum cognitionem attendenda est ratio divisi et membrorum dividentium
ex quibus divisio sumit denominationem; quod in Logica darius patebit in
arbore praedicamentali.
Divisio logica per accidens dicitur quando divisum accidentaliter conve–
nit membris dividentibus et est triplex.
Prima dicitur divisio accidentis in subiectum ut quando dividitur album
in hominem et equum.
Secunda dicitur subiecti in accidentia ut quando dividitur in album et
nigrum.
Tertia dicitur divisio accidentis in accidentia ut quando dividitur album
in dulce et amarum. Aliter dividitur divisio in divisionem univoci in univo–
cata, aequivoci in aequivocata et analogi in analogata; quod patet ex dictis
circa hos terminos.
Ut vero sit bona et adaequata divisio quinque communiter requiruntur
conditiones:
Prima est quod divisum participetur aequa1iter a membris dividentibus
quod praecipue intelligitur de divisione aequivoca.
Secunda conditio est quod membra dividentia habeant inter se aliquam
distinctionem et oppositionem seu impossibilitatem (composibilitatem) in
unico concepto.
Tertia est quod divisum praedicetur de membris dividentibus seorsim
vel coniunctim sumptis.
Quarta conditio est quod unum membrum dividens non praedicetur de
alio.
Quinta conditio est quod membra dividentia adaequent diviso.
1...,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32 34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,...84