Hrkat, S., Smnmulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), sir. 303-386
343
quodlibet est vel non est; et cum in contradictoriis una propositio affirmet
convenire subiecto quod altera negat, necessario debet una esse vera et
altera falsa et numquam possunt esse simul verae et simul falsae.
Secundo, contradictoriis hae leges applicantur:
Prima quod utraque propositio sit universaIis quia non opponuntur in
quantitate.
Secunda, quod una sit affirmativa et altera negativa, quia opponuntur in
qualitate.
Tertia, quod non possunt esse simul verae nec simul falsae in materia
naturali vel remota, sed hoc provenit ratione materiae, ut contingit in hic
propositionibus: Omnis homo est animal; nullus homo est animal - quarum
prima necessario est vera et secunda necessario falsa; et in his: Omnis homo
est lapis; nullus homo est lapis - quarum prima necessario est falsa et se–
cunda necessario est vera. Ratione vero formae possunt esse simul falsae,
nullatenus tamen simul verae, ut patet in his de materia contingenti: Omnis
homo est albus; nullus homo est albus - quarum prima, si detur aliquis
homo qui non sit albus est falsa, et secunda, si detur aliquis homo qui sit al–
bus, etiam est falsa; nullatenus tamen praedictae propositiones possunt esse
simul verae; nam ex opposito sequeretur quod daretur duplex contradicto–
rium simul verum, quod est impossibi1e. Quod patet, quia si supradictae
propositiones contrariae essent simul verae etiam subcontrariae essent simul
verae, quia inferuntur ex contrariis et ex vero semper sequitur verum, et
cum una ex subcontrariis, quae est subalterna unius contrariae sit contradic–
toria alterius contrariae, iam daretur duplex contradictorium simul verum,
quod est impossibi1e.
Tertio, subcontrariis hae leges applicantur:
Prima, quod utraque sit particularis, quia non opponuntur in quantitate.
Secunda, quod una sit affirmativa et altera negativa, quia opponuntur in
qualitate.
Tertia, quod una sit vera et altera falsa in materia naturali, et remota;
sed hoc provenit ratione materiae, ut contingit in his propositionibus: Ali–
quis homo est animal; aliquis homo non est animal - quarum prima necessa–
rio est vera et secunda necessario falsa; et in his: Aliquis homo est lapis; ali–
quis homo non est lapis - quarum prima necessario est falsa et secunda est
necessario vera; ratione autem formae possunt esse simul verae nullatenus
tamen simul falsae, ut patet in his de materia contingenti: Aliquis homo est
albus; aliquis homo non est albus - quae, ut patet, sunt simul verae, nullate–
nus tamen possunt esse simul falsae, quia daretur duplex contradictorium si–
mul falsum, quod est impossibi1e. Patet hoc, quia si propositiones subcon-
1...,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40 42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,...84