Hrlcaf.
s..
Summul...
ive
logjca
parva ... Prilozi
57-58
(2003)••
tr.
303-386
353
S.
...
~.
Pro sequenti figura vide notam factam ante istam similem de proposi–
tionibus simplicibus. quia eadem est ratio hic et ibi sane intellecta et per–
cepta praesenti. Circa vero leges propositionum modalium vide leges simpli–
cium propositionum, quia hic et ibi par est ratio. Propositiones modales non
convertuntur ratione modi sed tantum ratione dicti, haecque ut simplices
converti possunt, earum enim conversio antea debet penes dictum invariato
modo. Unde sic convertitur ista universalis affirmativa: Omnem hominem
esse animal est necesse; Aliquod animal esse hominem est necesse. Eodem
modo potest exemplificari in qualibet propositione.
Quaeslio VIII: De proposilionibus exponibilibus
Exponibilis propositio dicitur illa quae propter suam obscuritatem indi–
get exponi seu explicari per aliam vel per alias propositiones eo quod plures
in se involvere solet. Triplici differentia communiter solet inveniri propositio
exponibilis, nam vel dicitur exc1usiva vel exceptiva vel reduplicativa. Quae
singillatim explicamus.