Hrlwt, S., Summulae sive
logico
POMI
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
355
Ex hac definitio colligitur primo tria necessario requiri ad argumenta-
tionem scilicet: antecedens, consequens et nota illationis.
Antecedens est illa propositio ex qua alia sequitur.
Consequens est illa propositio quae sequitur ex alia.
Nota illationis est illa particula quae denotat unum ex alio sequi.
Sit exemplum: Petrus est homo; ergo Petrus est animal. Prima proposi–
tio scilicet: Petrus est homo - dicitur antecedens. Secunda propositio: Petrus
est animal - dicitur consequens. Illa vero particula
ergo
dicitur nota illatio–
nis, quia notificat secundam inferri ex prima. Et quia haec nota illatianis est
triplex scilicet: causalis, ut quia; conditionalis, ut si; et rationalis, ut ergo;
ideo argumentatio in prima sui divisione est triplex scilicet: causalis, condi–
tionalis et rationalis, iuxta dicta de propositione hypothetica; et licet propo–
sitio hypothetica est argumentatio materialiter sint idem tamen differunt
diversas rationes formales, quia propositio hypothetica induit affirmationem
vel negationem consequentis de antecedenti; ideoque dicitur vera vel falsa,
quia veritas et falsitas sunt proprietates propositianis, ut iam dictum, argu–
mentatio vero induit consequens inferri ex antecedenti et sic dicitur bona vel
mala, non autem vera vel falsa. Colligitur secundo quod consequens et con–
sequentia valde differunt; nam consequens est illa propositio quae sequitur
ex antecedenti, consequentia vero est habitudo antecedentis ad consequens;
unde cum optima consequentia stare potest falsitas consequentis; nam si di–
catur: Homo est lapis, ergo est insensibilis. Consequens est falsum sed con–
sequentia bona. Consequens dicitur verum vel falsum; et tunc est verum
quando praedicatum convenit subiecto, tunc vero falsum quando praedica–
tum non convenit subiecto. Consequentia dicitur bona vel mala. Tunc est
bona quando consequens recte infertur ex antecedentie, et tunc est mala
quando non recte infertur.
Quaestio II: De speciebus argumentationis
Sex solent assignari species argumentationis, nempe: syl1ogismus, aen–
thimema, inductio, exemplum, gradatio et dilemma.
Syllogismus ex Aristotele,
I.
Priornm,
cap. 3. definitur quod sit oratio in
qua quibusdam positis aliud quid ab eis, quae posita sunt, necesse con–
tingere eo quod haec sit
Explicatur:
Dicitur 'oratio', quia licet in syllogismo sint plures propositiones qua–
rum quaelibet est oratio, quia tamen omnes connectuntur inter se, unam
tantum orationem constituunt.
Dicitur 'in qua quibusdam positis' id est positis duabus propositionibus.
1...,43,44,45,46,47,48,49,50,51,52 54,55,56,57,58,59,60,61,62,63,...84