Hrlr44 S., SlImmulae
sive
logica
parva
...
Prilozi
57-58
(2003), sir. 303-386
345
est affirmativa non solum mutat signum universale in particulare, vel par–
ticulare in universale, sed etiam negat copulam et sic propositio redditur
negativa vel universalis vel particularis, sicut eius contradictoria. Si autem
propositio est negativa, negatio quae anteponitur, non solum mutat signum
particulare in universale vel universale in particulare, sed etiam affirmat
copula, quia duae negationes affirmat, et sic propositio redditur affirmativa
et universaIis vel particularis. Sic eius contradictoria. Propositiones contrar–
iae flunt aequipollentes si postponatur aliqua negatio subiecto alicuius v.g. si
huius propositionis subiecto: Omnis homo est albus - postpona.tur negatio,
aequivalet huic: Nullus homo est albus - et si subiecto huius postponatur ne–
gatio, aequivalet supradictae, quae est illius contraria. Ratio est quia ratione
illius negationis affirmativa redditur negativa, et negativa redditur affirma–
tiva, eo quod duplex negatio affirmat; et cum non praeponatur negatio signo
utraque remanet universaIis. Propositiones subalternae flunt aequipollentes
si negatio anteponatur et postponatur subiecto alicuius v.g. si huius proposi–
tionis subiecto: Omnis homo est albus - anteponatur et postponatur negatio,
aequivalet huic: Aliquis homo est albus. Et si subiecto huius anteponatur et
postponatur negatio aequivalet supradictae, quae est eius subalterna. Ratio
est, quia cum duplex negatio affirmet; si subiecto cuiuslibet propositionis an–
teponatur et postponatur negatio, propositio affirmativa remanet affirrna–
tiva et propositio negativa remanet negativa; et cum negatio praeponatur
signo propositionis si est universale redditur particulare, et si est particulare
redditur universale. Quod breviter hoc versiculo solet explici:
Prae, contradic, Postcontra, Prae,
Postquam, Subalter.
Prae, Contradie - denotat propositiones contradictorias fleri aequipol–
lentes postposita negatione subiecto alicuius.
Postcontra, - denotat subalternas fleri aequipollentes anteposita vel
postposita negatione subiecto alicuius.
Prae, postquam, subalter - denotat subalternas fleri aequipollentes an–
teposita et postposita negatione subiecto alicuius; quod totum patet in his
carminibus:
Non omnis, quidam non; omnis, non, quasi nullus.
Non nullus, quidam: sed nullus non valet omnis.
Non aliquis, nullus; non quidam non, valet omnis.
Non alter, neuter: neuter non, praestat uterque.
Universa quae dicta in hac quaestione inveniuntur in illis tribus primis
versiculis, quia in illis declaratur aequipollentia signorum ratione negationis